de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut ea duceretur omnis a prima commendatione naturae. nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque vis sit, idcirco in his rebus summe[*]summe M. Brutus apud Dav.; summa nostra sponte moveamur. atque ut a corpore ordiar, videsne ut, si[*]ut si dett. si quae in membris prava aut debilitata aut inminuta sint, occultent homines? ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat? multosque etiam dolores curationis causa perferant, ut, si ipse usus membrorum non modo non maior, verum etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad naturam revertatur? etenim, cum omnes[*]omnis BERN natura totos se expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti, quod universum propter se expetatur.
Quid? in[*]quid in RNV quod in BE motu et[*]et etiam BE in statu corporis nihil inest, quod animadvertendum esse ipsa natura iudicet? quem ad modum quis ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quoque sit? nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus? nonne odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur naturae legem et modum contempsisse? et quoniam haec deducuntur[*]ducuntur NV de corpore, quid est cur non recte pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? nam si pravitatem inminutionemque corporis propter se fugiendam[*]fugienda BER putamus, cur non etiam, ac[*]etiam ac N2 iam et hanc BE etiam (eciam V) hac RV etiam hanc N1 fortasse magis, propter se formae dignitatem sequamur? et
p.180
si turpitudinem fugimus[*]fugimus P. Man. fugiamus in statu et motu corporis, quid est cur pulchritudinem non sequamur? atque etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus[*]corpus V opus est aut dolet aut caret viribus.
18
Videamus animi partes, quarum est conspectus illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora indicia naturae.[*]inditia nature N iudicia natura BE iudicia nature RV tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi[*]ut pulsi P. Man. aut pulsi (etiam B) recurrant? ut aliquid[*]recurrant ut aliquid cod. Morel. recurrentur aliquid R recurrant aliquid BEV recurrerentur aliquid (ut vid.) N1 recurrerent et aliquid N2 scire se[*]scire se etiam R gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eamque rem vel famem et sitim perferant? quid vero? qui ingenuis[*]ingeniis BER studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem?
ut[*]add. Se. mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse videatur[*]videatur BER videtur N om. V in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit.[*]finxerit RN1V finxerint BE finxerat N2 neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur,
p.181
ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. ita enim invitant Ulixem—nam verti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum—:
O decus Argolicum, quin
quin N2 qui
puppim flectis, Ulixes,
Auribus ut nostros possis agnoscere cantus!
Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu,
Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus,
Post variis avido satiatus pectore musis
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli clademque tenemus,
Graecia quam Troiae divino numine vexit,
Omniaque e latis rerum
rerum Marsus regum
vestigia terris.
Vidit Homerus probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus irretitus vir teneretur; scientiam pollicentur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse[*]patria esse (pat...a ...ee,1 et in ras. a ...ee ab alt. m.) N patrie V patria BER cariorem.
Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum.
19
quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam quidem captam esse[*]add. ed. princ. Roman. (sec. Mdv. sil.) senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democrito[*]aut democrito (de mocrito V) RNV loquar? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam magnum[*]magnum ac Brem. magna ac cognitione dignum amaverunt.
Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco
p.182
esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant.