de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere? ipsi enim quaeramus a[*]a e RNV nobis stellarum motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum[*]cognitiones quem ad modum N2 cogni- tionesque admodum nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum, cum praetermissa repetimus,[*]add. Se. inchoata persequimur. nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo voluptatem.
quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici[*]elici dett. dici BERN duci V potest, cum voluptate legimus? quid, cum volumus nomina eorum, qui quid gesserint,[*]gesserunt R nota nobis esse, parentes, patriam, multa praeterea minime necessaria? quid, quod homines infima[*]infirma BE fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices denique delectantur[*]delectentur RNV historia? maximeque[*]que om. R eos videre possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute. quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta[*]invita—menta (lineola et ta poste- rius ab alt. m. scr., ta in ras.) N invita mente BE invita|et mente R in vita mentem V inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur.
Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura[*]futura Clericus (ad Aeschinis Axioch. 17); natura sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum[*]aut apparatum Lamb. requirentis, nihil aliud esse[*]esse om. BE acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo[*]in...qendo E in querendo RV inquerendo N ac discendo in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum
p.183
miseriarum. itaque multi, cum in[*]in om. BER potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exilio dolorem suum doctrinae studiis levaverunt.[*]levarunt BE
princeps huius civitatis Phalereus[*]phalereus R phalerius BEN phalerus V Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se regem Alexandream[*]alexandriam RNV contulit. qui cum in hac ipsa[*]ipsa om. BE philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit[*]scripsit ed. Veneta 1494; scribit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. equidem e Cn. Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret. somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui[*]qui N2 quin etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.[*]soleamus valeamus R
20
Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua minimeque dubitanda indicia[*]inditia N iudicia naturae, maxime scilicet in homine, sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper[*]agere semper aliquod BE neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor, ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod[*]quod RNV qui BE in pueritia facillime se arbitrantur[*]arbitrantur RNV [*]arbitrentur BE naturae voluntatem[*]voluntatem Lamb. voluptatem posse cognoscere. videmus igitur ut conquiescere
p.184
ne infantes quidem possint. cum vero paulum processerunt,[*]processerunt Non. processerint lusionibus vel laboriosis[*]laboriosius Non. delectantur,[*]cum ... delectantur Non. p. 211 cum hi vero Non. ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. itaque, ne si[*]ne si edd. nisi iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus.