de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
quin etiam inertissimos homines nescio qua[*]qua qui BE singulari segnitia[*]segnitia etiam E praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi tributos requirunt.
itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis[*]gerendis gerundis Non. negotiis orbatus possit[*]possit orbatus Non. paratissimis vesci voluptatibus.[*]si gerendis ... voluptatibus Non. p. 416 nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem. nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum. quo studio cum satiari non possint,[*]possint Ern. possunt omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum,
p.185
nihil humile cogitant; tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus.
21
Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus,[*]minora maioribus maioribus minoribus BE maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque[*]cognitioque N cognitione rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes[*]latentes iacentes R indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum[*]scientia, tum sciendi que (ēdi que ab alt. m. in ras.) N prudens, temperata, fortis, iusta[*]fortis, iusta Mdv. forti si iusta B E fortis. Si iusta R fortis et iusta (& in N ab alt. m. in ras.) NV ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas[*]teneritas NV Non. temeritas BER ac mollitia[*]mollitia BE Non. mollities RN mollicies V quaedam,[*]in primo ... moll. quaedam Non. p. 495 ut nec res videre optimas nec agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. praeclare enim Plato: "Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!" Quare, quoniam de primis naturae commodis satis dictum est, nunc de maioribus consequentibusque videamus.
Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente
p.186
aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et adventiciis uteretur. animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent;[*]indigerent Brem. indigeret quod autem in homine praestantissimum atque optimum est, id deseruit. etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis. sed virtutem ipsam inchoavit, nihil amplius.
itaque[*]amplius itaque BE itaque amplius RNV nostrum est—quod nostrum dico, artis est—ad ea principia, quae accepimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod volumus, effectum. quod quidem pluris est[*]est Thurot. (Revue critique 1870,1. semestrep.21); sunt R sit NV om. BE haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari possit quid intersit. itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae,[*]consentanee sunt BE refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur. quorum omnium quae[*]quae Matthiae (Vermischte Schriften 1833 p. 31 sq.); queque sint notitiae, quae quidem[*]quae quidem Se. quaeque (queque) BENV que R significentur[*]significent BE rerum vocabulis, quaeque cuiusque vis[*]cuiusque vis NV cuiusvis BE cuius vis R et natura sit mox[*]moxp. 189, 20 sqq. videbimus.
22