de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. indicant[*]iudicant BER pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. quanta studia decertantium sunt![*]sunt R sint quanta ipsa certamina!
p.187
ut illi efferuntur laetitia, cum vicerunt![*]vicerunt Mdv. vicerint ut pudet victos! ut se accusari nolunt! quam cupiunt laudari! quos illi labores non perferunt, ut aequalium principes sint! quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas! atque ea in optima quaque indole[*]indole quaque BE maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.
Sed haec in pueris; expressa[*]in pueris expressa. In iis (his) vero RNV vero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit? quis suae urbis[*]quis suae urbis RKl. quis huius urbis Mdv. conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? cui Tubuli nomen odio non est? quis Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur, quantopere in audiendo in legendoque moveamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum cognoscimus?
Quid loquor[*]loquor V loquar de nobis, qui ad laudem et ad[*]et ad qui ad BE decus nati, suscepti, instituti sumus? qui clamores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur: 'Ego sum Orestes', contraque ab altero: "Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes!" cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur,[*]se una necari cum precantur Se. sunaneganum precamur BE sunanegamū precamur R una uivere precamur (ab alt. m. in ras., sub a u inferior pars g erasae cognosci potest) N negancium una vivere precamur V quotiens hoc agitur, ecquandone[*]ecquandone Dav. et quando ne BER et quando|ve N2 est quando ne V et, ut vid., N1 nisi admirationibus
p.188
maximis? nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides.
Talibus exemplis non fictae solum fabulae, verum[*]verum sed Non. etiam historiae refertae[*]talibus exp. ... refertae Non. p. 309 sunt, et quidem maxime nostrae. nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum virum delegimus, nos tutores misimus regibus,[*]regibus misimus BE (misimus regem municissimum menibus, rell. om., R) nostri imperatores pro salute patriae sua capita voverunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut caveret, nostra in re publica Lucretia et quae per[*]del. Vict. vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa est et qui interficeret filiam,[*]filiam interficeret BE ne stupraretur. quae quidem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin[*]quin NV qui BER intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore ductos inmemores fuisse utilitatum suarum nosque, cum ea laudemus, nulla alia re nisi honestate duci?
23
Quibus rebus expositis breviter[*]breviter expositis BE—nec enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus—sed his rebus concluditur profecto et virtutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur[*]ex hijs virtutibus oritur N et in iis[*]iis Mdv. his R hijs NV illis BE haeret, per se esse expetendum.
in omni autem[*]autem enim BE honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani. quae nata a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde totius complexu
p.189
gentis humanae. quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem. atque haec ita iustitiae propria sunt, ut sint virtutum reliquarum communia.