de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam[*]quoddam BE ingenitum[*]ingenitum B E innatum RN in natum V quasi civile atque populare, quod Graeci πολιτικόν vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea, quam[*]quam que RN exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet[*]fundet se BE in[*]in N post fundet ab alt. m. superscr. est ... (= scilicet) usu ceteras virtutes, sic illas expetet. servari enim iustitia nisi a forti[*]forte RNV viro, nisi a sapiente non potest. qualis est igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta virtute; quibus rebus[*]in rebus R etab alt. m. superscr.) N2 vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest.
atque haec coniunctio confusioque virtutum tamen a philosophis ratione quadam distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque sint,[*]sint (ante ut) BE sunt ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praetermittendis voluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo. quando igitur inest in omni virtute cura quaedam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, existit illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut cives, ut omnes denique—quoniam unam societatem hominum esse
p.190
volumus—propter se expetendi sint. atqui eorum nihil est eius generis, ut sit in fine atque extremo bonorum.
ita fit, ut duo genera propter se expetendorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus completur illud extremum, quae sunt aut animi aut corporis; haec autem, quae sunt extrinsecus, id est quae neque in animo[*]nec in animo BE insunt neque in corpore, ut amici, ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere, quo illa, non sunt. nec vero umquam[*]umquam N unquam V inquam BER summum bonum assequi quisquam posset, si omnia illa,[*]ilia om. BE quae sunt extra, quamquam expetenda, summo bono continerentur.
24
Quo modo igitur, inquies, verum esse poterit omnia referri ad summum bonum, si amicitiae, si propinquitates, si reliqua externa summo bono non continentur? Hac videlicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis tuemur officiis, quae oriuntur a suo cuiusque genere virtutis. nam et amici cultus et parentis ei,[*]ei Or. et qui officio fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in recte factis est, quae sunt orta a virtutibus. quae[*]add. Lamb. quidem sapientes sequuntur duce natura tanquam videntes;[*]sapientes sequuntur duce natura tanquam videntes Se. sa- pientes utentes sequuntur duce natura tanquam BERV sapientes vírt...tes ('rt... ab alt. m. in ras.) sequuntur duce natura tamquam N. 'Latet aliquid huiusmodi: quae quidem sapientes videntes sequuntur duce natura eam viam' Mdv. non perfecti autem homines et tamen ingeniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis et similitudinem. quodsi ipsam honestatem undique perfectam atque absolutam. rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?
quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum
p.191
incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime concupivisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quanta aut superiorem Africanum Hannibale victo aut posteriorem Karthagine eversa? quem Tiberina descensio[*]discensio RNV festo illo die tanto gaudio affecit, quanto L. Paulum, cum regem Persem captum adduceret, eodem flumine invectio?[*]invectio BEN1 invecto RN2 inventio V
Age[*]age N2 auge nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem excellentiamque virtutum: