de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
iam non dubitabis, quin earum compotes homines magno animo erectoque viventes semper sint beati, qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos fore intellegant, si in virtutis certamen venerint. illa enim, quae sunt a nobis bona corporis numerata, complent ea quidem beatissimam vitam, sed ita, ut sine illis possit beata vita existere.[*]consistere R ita enim parvae et exiguae sunt istae accessiones bonorum, ut, quem ad modum stellae in radiis solis, sic istae in virtutum splendore ne cernantur quidem.
Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vivendum momenta ista corporis commodorum, sic nimis violentum est nulla esse dicere;
qui enim sic disputant, obliti mihi videntur, quae ipsi fecerint[*]fecerint Lamb. egerint principia naturae. tribuendum est igitur his aliquid, dum modo quantum tribuendum sit intellegas. est enim[*]enim Dav. tamen philosophi non tam gloriosa quam vera quaerentis nec pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi gloriosi esse fatebantur,[*]fatebantur (initio scilicet quaestionis, cf. v. 23 fecerint) BRNV fatentur E et videre esse tantam vim[*]add. hoc loco Bai.2, post honestatis (u. 29) Mdv. virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parva sint, ut nulla esse videantur. haec est nec omnia spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis
p.192
laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni. hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque videri voluit afferre sententiam.
25
saepe ab Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se expetendam. multa sunt dicta[*]dicta sunt BE ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam.[*]expetendam dett. petendam positum est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum esse dixit. at vero Callipho et post eum Diodorus, cum alter voluptatem adamavisset,[*]adamasset BE alter vacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris laudata maxime.
quin etiam ipsi voluptarii deverticula[*]diverticula BENV quaerunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque primo dumtaxat[*]primo dumtaxat NV prima dum taxat R dumtaxat primo BE expeti dicunt,[*]quaerunt ... habent ... dicunt Lamb. quaerant ... habeant (habent V) ... dicant ('sententiae satisfaceret: quidni, quum etiam ... quaerant ... habeant ... dicant? ut minus hoc in Calliphonte et Diodoro mirum esse significaretur' Mdv.) deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant[*]faciant Bentl., Ernest.; faciunt nullam quaerentes voluptatem. Stoici restant. ei quidem non unam aliquam aut alteram rem a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam[*]add. Bentl., Davis. transtulerunt; atque ut reliqui fures earum rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam rerum notas mutaverunt. ita relinquitur sola haec disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna regibus.
p.193
Quae cum dixisset paulumque[*]parumque BE institisset, Quid est?
inquit; satisne vobis videor pro meo iure in vestris auribus commentatus?[*]comentatus R commentatus (prior t in ras. paulo capaciore) N commendatus (conm. E) BE comendatus V
Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias,[*]alias N2 alia sic hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret, non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probavi magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquanto[*]aliquando BE ista secus dicere solitum, assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis ponerent.
Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere.
26