de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Tum Lucius: Mihi vero ista valde probata sunt, quod item fratri puto.
Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti veniam? an eum discere ea mavis, quae cum plane[*]cum plane BE cum p...clare NV comp...clare R perdidicerit,[*]perdidicerit NV didicerit R perdiderit BE nihil sciat?
Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne meministi licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non probare?
An vero, inquit, quisquam potest probare, quod perceptum, quod comprehensum, quod cognitum non habet?
Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. nihil enim est[*]est enim BE aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a
p.194
Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale verum, quale falsum esse non possit. itaque haec[*]haec hic BE cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. sed haec[*]haec etiam B omittamus; habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem.
illud mihi a te nimium festinanter dictum[*]dictum p. 161, 11-21 videtur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio. quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat,[*]repugnet BER eundem beatum esse et multis malis[*]malls modis BE oppressum. haec quo modo conveniant, non sane intellego.
Utrum igitur tibi non placet, inquit,[*]inquit non placet BE virtutisne tantam esse[*]esse tantam BE vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam[*]quibusdam malls BE affecti beati sint?
Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta, si quicquam extra virtutem habeatur in bonis.
Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene[*]pene BENV porro R minima. quare si potest esse beatus is, qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse, qui est in parvis malis.
Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in causis videre soleat quae res agatur, is es profecto tu. quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse vitio, quid ego quaeram non perspicis.
p.195
Istic sum, inquit, expectoque quid ad id, quod quaerebam,[*]quaerebam (p. 194, 14-18) Mdv. et Wes. (apud Mdv.); queram respondeas.
27
Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat.
Quo igitur,[*]igitur (i. e. quoniam ita quaeris, accuratius dic cur id facias) om. BE inquit, modo?
Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est', et Quare?[*]Post vocab. Quare in N reliqua desunt, cum sequatur pravumve quid consentiens quid et q. s. Acad. poster. I 19 sqq. inquit, respondet:[*]add. Se. "Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum." Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere.
dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod quidem solet[*]solet om. BE ebullire non numquam—, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: 'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem cum homine, cur tantum habeat in natura boni;[*]cur ... boni = cur in boni natura tantum inesse censeat illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii,[*]quae ... ii = quae eos dicere concedo [*]ii Mdv. hi BEV om. R qui numquam philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem, vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium bona, deformitatem, morbum, debilitatem[*]add. Lamb. mala.[*]mala om. R