de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
iam illa externa parce tu quidem; sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere, illud dicere, si ista mala sunt,[*]add. Mdv. sint Bai. in quae potest incidere
p.196
sapiens, sapientem esse non esse[*]non esse om. R ad beate vivendum[*]satis esse ad beate vivendum BE satis.
Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum est, ad beate vero[*]vero om. BE satis.
Animadverti, inquam, te isto modo paulo ante[*]paulo antep. 191, 13-16 ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? quod autem satis est, eo quicquid accessit,[*]accessit C. F. W. Mue. accesserit nimium est; et nemo nimium beatus est; ita[*]ita Dav. et nemo beato beatior.
Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem,[*]post triumphantem add. vidit BE quartum autem praetorem, eosque salvos reliquit et tris[*]tris Bai. tres filias nuptas, cum ipse consul, censor,[*]censor consul BEV etiam[*]etiam dett. esset (eet, esset, scriptum est pro ēt = etiam) add. edd. augur fuisset et triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?
28
Quid me istud rogas? inquam.[*]inquam rogas BE Stoicos roga.
Quid igitur, inquit, eos responsuros putas?
Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum.
Inde igitur, inquit, ordiendum[*]ordiendum Mdv. audiendum est.
Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim quaero quid verum, sed quid cuique[*]cuiquam BE dicendum sit. utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri[*]augeri id BE non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui
p.197
potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut haec concinant?[*]concinant conveniant R et[*]et om. BE hercule—fatendum est enim, quod[*]quod ut BE sentio—mirabilis est apud illos contextus rerum. respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. concede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: concedendum est in virtute esse positam[*]add. ante positam Bai., post positam Mdv. beatam vitam.[*]vitam beatam BE vide rursus retro:
dato[*]dato edd. date hoc dandum erit[*]erit est BE illud. Quod vestri non item. 'Tria genera bonorum'; proclivi[*]proclivis V currit oratio. venit ad extremum; haeret in salebra. cupit enim dicere nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes,[*]potes cod. Glogav., Dav.; potest nisi retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse[*]esse beatus BE nemo potest, quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur,[*]in crucem qui agitur cod. Mor., marg. Crat.; in crucem quia igitur BE in cruce. Quia igitur RV beatus esse non potest. bonum liberi: misera orbitas. bonum patria: miserum exilium. bonum valitudo: miser[*]miser Mdv. miserum RV om. BE morbus. bonum integritas corporis: misera debilitas. bonum incolumis acies: misera caecitas. quae si potest singula consolando levare, universa quo modo sustinebit?[*]sustinebis BE substinebis V sit enim idem caecus, debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo:[*]eculeo dett. aculeo quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquiet, cum tam[*]tam dett., om. BERV docuerim gradus istam rem non habere quam virtutem, in qua sit ipsum etiam beatum.
Tibi hoc incredibile, quod[*]quod Mdv. quid B quia ERV beatissimum. quid? tuum credibile? si
p.198
enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus, beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute, ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant et vos repugnantia.
Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata vita?
Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.
Nonne igitur tibi videntur,[*]nonne inquit igitur tibi videntur BE inquit, mala?