de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Id quaeris,[*]Id quaeris P. Man. id queres BE Idque res R Id que res V inquam, in quo, utrum respondero,[*]utrum respondero Lamb. utrum respondebo R tibi utrum respondebo V respondebo utrum BE verses te huc atque illuc necesse est.
Quo tandem modo? inquit.
Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non erit; si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum.
Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne discipulum abducam, times.
Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur;[*]sequatur RV erit enim mecum, si tecum erit.
29
Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi[*]enim mihi Lamb. enim (est V) ut ait theophrastus mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus,[*]ut ait Theophrastus Lamb. om. BERV Non. consistit[*]constitit (... LBA ... Lindsay) Non. in beata vita comparanda;[*]omnis auct.... comparanda Non. p. 256 beate enim vivendi cupiditate incensi omnes sumus. hoc mihi cum tuo fratre convenit.[*]vivendi ... convenit Non. p. 271
quare hoc[*]hoc atque hoc Non. videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. pollicetur certe. nisi enim id faceret, cur Plato Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? cur post Tarentum ad
p.199
Archytam? cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret? cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustravit et Persarum magos adiit? cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? cur haec eadem Democritus? qui —vere falsone, quaerere mittimus[*]quaerere mittimus Se. quereremus BER queremus V quae- rere nolumus C.F.W. Mue. —dicitur oculis se[*]se oculis BE privasse;[*]privavisse R certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam?[*]beatam vitam R quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut esset animo. id enim ille[*]id enim ille R ideo enim ille BE id ille V id est enim illi summum bonum; εὐθυμίαν cet. coni. Mdv. summum bonum εὐθυμίαν et saepe ἀθαμβίαν appellat, id est animum terrore liberum.
sed haec etsi praeclare, nondum tamen perpolita. pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc[*]ab hoc enucleate BE de virtute quidem dicta. post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum,[*]dubium R quin in virtute omnis ut bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur. quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus praescribi solet, 'de eadem re fecit alio modo'. hoc tu[*]del. P. Man. nunc in illo probas. scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus! ille Metelli vitam negat beatiorem quam Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam Metelli, Reguli reiciendam; ego, quam ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo[*]minimo RV omnino BE momento plus ei vitae tribuo quam
p.200
Stoici.
quid interest, nisi quod ego res notas notis verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem dicant?[*]idem dicant V iā dicant R ilia appellant BE ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem postulet, sic isti nobis cum interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid secundum naturam est, quod[*]quod V contra malum, nec ego[*]quam BER solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola[*]scola BERV desinis. quid ergo? aliter homines, aliter philosophos loqui putas oportere? quanti quidque sit aliter docti et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res quaeque sit—si homines essent,[*]essent V si B se E et R (in quo s non satis cognosci potest) usitate loquerentur—, dum res maneant,[*]maneant dett. maneat verba fingant arbitratu suo.
30
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne[*]ne ut BE saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita —quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint—, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista "producta" et 'reducta', partim idem significantibus—quid enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam lautius[*]laucius E lautius V lacius B latitius R videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur—, sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas,[*]quam tu producta qui appellas RV quam qui cum produt appellas BE omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutis[*]virtutis ed. princ. Rom. virtutes tamquam in
p.201
solis radios incurrere.