de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
At enim, qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest. ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum[*]paulum Brem. parum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in vita? et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin virtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audebo[*]audeo R igitur cetera, quae secundum naturam sint,[*]sunt V bona appellare nec fraudare[*]fraudari BR suo vetere[*]vetere Wes. ad or. p. Sest. p. 7 (sec. Mdv) veteri nomine neque iam[*]neque iam Se. quam aliquod[*]aliquod Lamb. aliquid RV ali- quam BE potius novum exquirere,[*]acquirere E virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.
terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? at[*]at Ascens. an hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vita[*]ait in vita om. Sacerd. risisse[*]quem ... risisse Sacerd. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil VI 442) Lucilius, non contigit, ut ea re minus ἀγέλαστος, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat[*]acciderat V accideret ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete,[*]Oroete Vict. oronte BE oriente R orente V praetore Darei, in crucem actus est. At[*]At V ad R et BE multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.
31
An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibusque[*]que om. BE
p.202
virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet.[*]Stoici scilicet Lamb. stoicis licet Minime; sed isti ipsi, qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod velit quam quod nolit? cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret,[*]voluptatem faceret RKl. voluptate maceret BEV voluptatem maceret R ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam[*]praestantiam animi BE omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? quis nostrum dixerit, quos[*]quos dett. quis BER quem V non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum voluptate quam honeste cum dolore?
nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum[*]oculorum g-|enu R (num legendum sit renum sec. Tusc. II 60 incertum est) dolorem. quasi[*]quasi Lamb. quis vero hoc[*]hoc vero R didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse[*]et esse P. Man. et esset ferendum viro.[*]viro dett. vero hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui[*]qui BE qm (= quoniam) RV dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. is cum arderet podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides[*]charmides BE carimdes R carneades V Epicureus[*]Epicureus Mdv. epicurus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide[*]carmide B carnide E carimde R carneades V
p.203
noster; nihil illinc huc pervenit. ostendit pedes et pectus. ac tamen hic mallet non dolere.
32
Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae et [*]add. Gz.(e cod. Spirensi ?) summe laudabiles[*]laudabilesque RV virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia,[*]labor possit possit molestia BE labor possit molestia R labor possit et molestia V non dubitem dicere omnes sapientes esse semper[*]semper esse BE beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit.