de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam[*]laetorque eam Dav. letor quidem philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum[*]reliquarum cum aliis Mdv.; reliquorum—ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem—, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam[*]quidam BE quidem RV ei deesse dicebant.
Non quam[*]non quam BE numquam RV nostram quidem, inquit Pomponius iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio[*]mihi fuit oratio Mdv. tua. quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis.[*]verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis Schue. nec minus plane verbis quam dicuntur a Graecis aptis BE nec minus plane quam dicuntur a Graecis verbis aptis RV (verba verbis aptis videntur adscripta fuisse in marg. et inde falso loco, in BE praeterea separatim, receptae) Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me.[*]ad me a me ERV
Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.