Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Dionysius[*]dionisius KRV quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum
is qui eius non tulerant[*]tullerant G1 tulerat V1
superbiam? is cum restitui
in regnum nec Veientium[*]vegentium KR1 ien-
tium in r. G2
nec Latinorum[*]latiorum X corr. Vrec
armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe
senio et aegritudine esse confectus. Hoc tu igitur
censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. habet ardorem
libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus,
sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria
carere non possumus.
Atque hoc quidem perspicuum est, tum[*]tum add.G2
aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam
p.332
malum adesse et urgere videatur. Epicuro autem
placet opinionem mali aegritudinem esse[*]ea ante esse add. V2
natura,[*]esse, ea natura Usen. Ep. fr. 444 (sed
cf. 334,14 necesse esse eqs.) ex opinione pro opinionem Sey.
efficere pro esse Bai. cf. quae dixi Herm. XLI 323
ut,
quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id
sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine.[*]aegritudinem X Cyrenaici non omni malo[*]malo modo R1
aegritudinem[*]aegritudine GK1
effici censent, sed
insperato et necopinato malo. est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam: videntur enim omnia repentina graviora. ex hoc et illa iure laudantur:
Ego cum genui, tum morituros scivi et ei rei sustuli.Praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam,Scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.