Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit
eorum adventum, quae venientia longe ante videris.
itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet[*]Eurip. fr. 964 euripidĕ K
thesseo GKR1
enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere:
Nam qui haec audita a docto meminissem viro,Futuras mecum commentabar miserias:Aut mortem acerbam aut exili maestam fugamAut semper aliquam molem meditabar mali,Ut, si qua invecta diritas casu foret,Ne me inparatum cura laceraret repens.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de
se ipso[*]de ipso K1 (ex dese ipse) V1 (se add.
1) Anax. A 33
loquitur Euripides. fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse:
"sciebam me genuisse mortalem."
quae vox declarat is esse
p.333
haec acerba, quibus non fuerint cogitata. ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint
inprovisa graviora. itaque quamquam non haec una
res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam
multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana
meditata. et[*]et ex e Vc
nimirum haec est illa praestans et divina
sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res
humanas habere, nihil admirari,[*]ammirari GR1V cum acciderit, nihil,
ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.
ergo hoc[*]hoc ex haec G2 Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?Quam ob rem omnis, cum secundae res sunt maxume, tum maxumeMeditari secum oportet, quo pacto adversam aerumnam ferant.Pericla, damna peregre rediens semper secum cogitet,Aut fili peccatum aut uxoris mortem aut morbum filiae,Communia esse haec, ne quid horum umquam accidat animo novum;Quicquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.