Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
quid enim? de bello Punico agitur? de quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Lentulo videretur, nulla inter eos concertatio[*]concertatio er in r. V concertio K umquam fuit. hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione,[*]contentione R1 non apud exercitum neque ad[*]ad apud V2 censores dicere audeant. sed cum istis alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus facile cedam; tantum admonebo, si maxime verum sit ad corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu[*]in sinu insignum vel in signum RG1K1 in sinum K1 e corr. G2V gaudeant, gloriose loqui desinant.[*]Otto, Sprichw. 1656
Cyrenaicorum restat sententia;
qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit. est id quidem magnum, ut supra[*]supra p. 332, 6 dixi; etiam Chrysippo[*]Chrys. fr. eth. 417 [*]crysippo X ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire[*]ferire fieri X corr. Vc aut 1 vehementius; sed non sunt in hoc[*]hic in hoc G (exp. 2) omnia. quamquam hostium[*]et ante hostium add. V2 non male repens adventus[*]advetus G1R1V1 magis aliquanto[*]aliquando X corr. Vc aut 1 conturbat
p.344
quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret[*]provisitaret K1 navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque. sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias[*]repperias G R1V nisi omnia videri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quae accidunt,[*]post accidunt Vc in mg. add.: et qualia, cum repente accidunt (non inepte cf. p. 345, 21) considerandi spatium non datur, deinde, cum[*]cum tum G videtur praecaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit.