Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Quod ita esse dies declarat, quae
procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non
modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses[*]Kartag. X (22G1V Kart
Figure here!
g K1) multi Romae servierunt, Macedones rege
Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem
adulescens, quosdam Corinthios. hi poterant omnes
eadem illa de Andromacha[*]antromacha X (ex anthr. K1) cf.p.340, 23
deplorare:
"haec omnia
vidi ...
"
, sed iam[*]iam etiam KR decantaverant fortasse. eo enim
erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut
eos Argivos aut Sicyonios[*]sicionios K1R diceres,[*]dicere X corr. Vc
magisque me moverant Corinthi subito aspectae[*]aspecta X corr.V2 parietina
Rc
parietinae quam ipsos
Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum
vetustatis obduxerat.
legimus librum Clitomachi, quem
ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis,
quam se ait in commentarium rettulisse.[*]retulisse G1K (ex retullisse1) V cum ita positum esset, videri[*]vidi G1
fore in aegritudine sapientem patria
capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho
medicina, quanta inveteratae[*]inveterata X corr.
ς (in inveterata al.) desideraretur V2
ne desideratur quidem,
nec, si aliquot[*]aliquod G annis post idem ille liber captivis missus
esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. sensim
p.345
enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor,
non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id,
quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae
sint visa maiora.
Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut
consolatione illa,[*]ratione aut omnino consolatione ulla X illa ς (idem men-
dum p. 353, 29 al.) omnino ratione aut Po.
qua solemus uti, cum levare dolorem
maerentium volumus?