Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
modum tu adhibes vitio? an
vitium nullum est non parere rationi? an ratio parum
praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut[*]aut BςV3 ut X adeptus ecferas te insolenter, nec porro
malum, quo aut oppressus iaceas aut,[*]iaceas aut aut in r. V1
ne opprimare,
mente vix constes? eaque omnia aut nimis tristia[*]tristitia V1
aut
nimis laeta errore fieri, qui si[*]si del. Mue. ad Seyfferti Lael. p. 253. an si
= sc. error secl.?
error stultis extenuetur
die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant[*]maneat ... ferant ς maneant... ferat X (eaedem maneant Mς) cf. p. 345, 2
inveterata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem omnino?
Etenim quis erit tandem modus iste? quaeramus enim modum aegritudinis, in qua[*]quo VB opere X operae plurimum ponitur. aegre tulisse P. Rupilium[*]P. Rupilium Man. ex Fastis Cap. cf. Lael. 73
fratris repulsam[*]prutilium X (p exp. in RV, primum u in r. in V) consulatus scriptum apud Fannium est. sed[*]fr. 6 (p. 88 P.)
tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam
causam a vita recesserit; moderatius[*]moderatus G1V1
igitur ferre debuit.
quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset?
p.381
"nata esset aegritudo nova, sed ea modica.[*]dist. Se.
"
magna tamen facta esset accessio. quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas,
si exilium? si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur.[*]sustineretur eretur in r. Vc