Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Qui
modum igitur vitio quaerit, similiter facit, ut si posse
putet eum qui se e Leucata praecipitaverit sustinere
se, cum velit. ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere[*]neccoloco K se potest nec, quo
loco[*]n
Figure here!
eqoloco G1 necquiloco R1 (corr.
2) vult, insistere. omninoque, quae crescentia[*]omnino quaeque
cr. X (quaequae K) pernitiosa GRV perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia;
aegritudo
autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe
pestiferae sunt: igitur[*]pestiferunt ig. K1
etiam susceptae continuo in
magna pestis parte versantur. etenim ipsae[*]ipse GV se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi
imbecillitas[*]inb. G indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit[*]repperit X locum consistendi. quam ob rem nihil
interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an
moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit,
is partem suscipit vitiorum; quod cum ipsum per se
odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico
incitataque semel proclivi labuntur sustinerique[*]sustineri quae
X (qu
Figure here!
e V) nullo
modo possunt.
Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas,
quas nos[*]nos Vc
ς non X extirpandas putamus, non modo naturalis
esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?