Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet.[*]simulare n. dedecet om. V
[*]decet X an tibi irasci tum videmur,
cum quid in causis acrius et vehementius dicimus?
quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus?
"ecquis[*]ecquis ς etquis X hoc animadvertit?[*]Accius Atr. 233
[*]animadvortet de orat. 3, 217 M
(animum advertit L), quod hic quoque fort. restituendum
vincite!"
—num aut egisse umquam iratum
Aesopum aut scripsisse existimas[*]existimamus KR iratum Accium?
aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius,
si modo est orator,[*]est orator melius G1
quam ab ullo histrione,[*]istrione X (
Figure here!
str.
G1) sed aguntur leniter et mente tranquilla.Libidinem vero laudare cuius est libidinis?[*]lubid. GRKc
Themistoclem mihi et Demosthenen[*]demostenen X proferri G1
profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. quid? vos studia
libidinem[*]libidine GK vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea
p.389
sunt quae profertis, sedata tamen et[*]et add. G2
tranquilla esse
debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime
detestabilem, quorum est tandem philosophorum? at[*]ad KR
commode dixit Afranius:
"dum modo doleat aliquid,[*]fr. 409 cf. p. 383, 13
doleat[*]doleat lateat
G1
quidlibet.[*]quidlibet hic X
"
dixit enim de adulescente perdito
ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti[*]sapienti ex -e V1
quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse
est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim
uti motu[*]utinmotu K1
animi, qui uti ratione non potest. nos autem,
ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.[*]quoque (item post
Afranii versum)
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
At etiam[*]etiam enim Sey. sed cf. p. 383, 14
aemulari utile est, obtrectare,[*]obtrectari X misereri. cur misereare
potius quam feras opem, si id facere possis? an sine
misericordia liberales esse non possumus? non enim
suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed
alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero
alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis[*]opt. G autem angi alieno bono, quod id etiam alius
habeat? qui[*]qui ς quis GKCRV quid K1 (quis
Figure here!
id M) app. Vc
id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam[*]nam Bς non X solum
habere velle summa dementia est.
Mediocritates autem malorum quis laudare recte
possit?