Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit,
non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non
timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium
et timidum censemus esse sapientem? de cuius excellentia[*]excelentia R1V1
multa quidem dici quamvis fuse[*]fuse om. V possunt B1
e corr.
ς possit X lateque possunt,
p.390
sed brevissime illo modo, sapientiam[*]sapientia GV1 sapientem K1
esse[*]dici ... 390, 1 esse in ras. eius-
dem spatii K1 (ante ras. ult. verbum fuit cognitionemque cf.
p. 390, 2) rerum
divinarum et humanarum scientiam cognitionemque,
quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur, ut divina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat.
in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis
subiectum, perturbationem cadere[*]cadere om. R1 (add.
2?) tibi dixisti videri?
quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet? an inprovisum aliquid aut repentinum? quid
potest accidere tale ei,[*]ei ut v. K et GRV cui nihil, quod homini evenire
possit, non praemeditatum sit? nam quod aiunt nimia[*]add. Bouhier (cf. 3, 34 Phil. 11, 7) resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem
potest esse naturale, quod idem nimium esse possit?
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae
evellenda et extrahenda[*]et extrahenda om. V penitus, non circumcidenda
nec amputanda sunt.
Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam
de te ipso quaerere—illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis—, videamus, quanta
sint[*]sint V3
ς sit X quae a
[*]a B2M2
ς
om. X philosophia remedia morbis
animorum adhibeantur. est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris,
animis nullam[*]nulla GKR nullas V sed s fort. postea additum
nullam ς
invenerit; de quibus hoc etiam est[*]est om. R1
merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur
extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est.
sed quo maior est in eis praestantia et divinior, eo
maiore indigent[*]indigent ς indiget X diligentia. itaque bene adhibita ratio
cernit, quid[*]quod K1
optumum sit, neglecta[*]neclecta hic X multis implicatur[*]implicabitur K (def. Ro
β
b. p. 100 ft. recte)
erroribus.