Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quaedam
autem sunt aegritudines, quas levare illa[*]ulla Vrec
medicina
nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se
esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis,
propter mala is[*]is ex si G2 agatur G1
quidem angatur, sed alia quaedam
sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae
possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum. inter omnis enim convenire
oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas,[*]vitiosas om. V3
ut, etiamsi vel mala sint illa, quae[*]quaeex quem V3
metum aegritudinemve, vel[*]vel ...17 vel Bentl. nec ... nec bona, quae cupiditatem
laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio.
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem[*]spernentem Anon. ap. Lb.
illum esse, quem[*]prementem (praem. GKH)X (vix Cice-
ronianum, licet Sen. de ira 3, 6, 1 dicat: animus quietus semper, ... omnia infra se premens cf. Tusc. p. 405, 20 omnia
subter se habet) praemeditantem Se.
magnanimum et fortem virum[*]virum add. G
3
dicimus. talis autem
nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens
esse quisquam potest. eorum enim haec sunt, qui
eventus[*]quae ventus G1 (corr.
1) V1 (corr.
3) humanos superiores quam suos animos esse
ducunt.[*]ducunt ς di-
cunt X
p.393
Quare omnium philosophorum, ut[*]aut V (exp.
3) ante dixi, una[*]St. fr. 3, 488 cf. 474
ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit[*]sit add.G2
perturbatione dicendum. itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum
agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum
illud necne sit quod lubidinem[*]lib. H (bis) K1
priore loco
moveat, sed lubido
ipsa tollenda est, ut, sive,[*]sive ex sine V3
quod honestum est, id sit
summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen,
etiamsi[*]etiamsi si H virtus KRH virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit[*]sit add. G1
omnibus ad deterrendum adhibenda oratio.
continet autem omnem sedationem animi humana in
conspectu posita natura; quae quo facilius expressa
cernatur, explicanda est oratione communis condicio
lexque vitae.[*]constantem ... 393, 15 vitae H