Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam[*]vita X (corr. Vrec) hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illic[*]illic ς illi X (del. V2) cf. Neue 2, 655 (Cael. ap. Cic. epist. 8, 15, 2) alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset[*]esse V1 autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem[*]celebritate X corr. V2 ex urbe aliqua[*]item (iter codd.) ... 12 aliqua Non. 431, 19 sic in hanc[*]hac K1 vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos—id est enim philosophos—; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque[*]cognitionemque Vc ς cogitationemque X praestare.
Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator[*]amplicator G fuit. qui cum post[*]cum
Figure here!
post (eras. q) K
hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et institutis et artibus. cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur[*]orarentur K quove reciderent,[*]recederent X corr. V1 aut c ς studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus[*]currus G1 antiquirebantur G (alt. i e corr. 2) anquirebantur et cuncta caelestia.
p.409
Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus[*]domos ς ac fort. V1 (u e corr. c) domibus Gr. etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.