Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
PRAEFATIO
Tusculanas disputationes a se confectas editasque esse Cicero ipse div. 2,2 testatur. Ibi enim postquam quinque libros de finibus a se conscriptos esse commemoravit, sic pergit: Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputatio- num res ad beate vivendum maxime necessarias aperue- runt. primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quar- tus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum lo- cum conplexus est, qui totam philosophiam maxime in- lustrat; docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum eqs. atque consilium quidem certe primae disputationis condendae eum a. 45 iam ante mensem Quintilem, quo libri de finibus Bruto missi sunt (Schiche praef. XII), cepisse apparet, si quidem iam in epistula a. d. IV. Kal. Iun. anni 45 Attico data (13, 32,2 cf. 31,2 33,2) ab eo petit ut Dicaearchi libros περὶ ψυχῆς sibi mittat, quibus sine dubio in disputatione de immortalitate animae uti volebat (p. 228,2 256,23). quo vero tempore opus ad umbilicum adduxerit, non constat. nam qugd ineunte mense Sextili ab Attico libros petit ad quaestiones de natura deorum pertinentes (13, 39, 2), inde minime concludere licet Tusculanas disputationes iam turn absolutas fuisse. perfectos enim libros de natura deorum esse Tusculanis disputationibus editis cum div. 2,2 non sine certo consilio dicere videatur[*]Hoc neglexit Schiche qui in prima editione et in annalibus qui dicuntur Jahresb. d. phil. Vereins zu Berlin XXIV p. 237 sqq. Tusc. disputationes ante Sextilem a. 45 compositas esse statuit. — quam incertum sit argumentum ex epistula illa petitum, etiam inde apparet quod eodem modo ex ep. 13,8 qua ab Attico παναιτίου περὶ προνοίας petit concludere liceret iam ineunte Iunio Tusculanas conscriptas fuisse.), ultro eo deducimur ut coeptos eos iam antea esse putemus, neque quicquam impedit quominus
p.IV
Ciceronem in utroque opere condendo simul occupatum fuisse statuamus.[*]Immo hoc suadet locus Tusculanarum (1,28.9) cum nat. deor. 2, 62 1,119 comparatus cf. Comm. ad I, 28.9 atque eiusdem pag. 24.) etsi autem mutationum rei publicae Caesaris morte factarum nusquam in Tusculanis ratio habetur, tamen casui tribui vix potest quod a. d. XV. Kal. Iun. a. 44 demum Cicero Attico scribit (15, 2, 4): 'quod prima disputatio Tusculana te confirmat, sane gaudeo' paucisque diebus post (a. d. IX. Kal. Iun. epist. 15,4,2. 3) Atticum Tusculanas disputationes saepe usurpare commemorat. cum igitur tum demum Atticus eas cum otio ac studio legisse videatur, vix errabimus si non fere ante initium a. 44 eas absolutas esse concludemus.
Tusculanas disputationes cum et locis modo allatis (div. 2,2 Att. 15,2,4; 4,2.3) et Tusc. V, fat. 4 opus suum constanter nominet, dubium esse non potest quin sic illud inscribere voluerit. itaque brevitatis tantum studio tribuendum est quod veteres auctores in afferendis his libris plerumque verbum 'disputationes' omittunt,[*]Plenam tamen inscriptionem exhibent Lact. inst. 3,13,14 (qui tribus allis locis 'disputationes' omittit), Hieronymus adv. Pelag. 1, Boethius in Cic. top. 372, 30.) licet etiam archetypum X e quo codices nostri fluxerunt ad eorum consuetudinem inscriptum fuerit. recte vero corrector Vaticani qui nobis alterius memoriae testis est uno saltem loco illud verbum addidit (v. infra p. XIV)[*]Thormeyer, De Valerio Maximo et Cicerone, Gottingae 1902 p. 68sqq.).
Non autem Attico amico soli sed eruditissimo cuique Romanorum hi libri placuisse videntur. nam ut non dicam Valerium Maximum multa ex iis exempla hausisse[*]Thormeyer, De Valerio Maximo et Cicerone, Gottingae 1902 p. 68sqq.) Horatium Senecam Quintilianum Iuvenalem, fortasse etiam Ovidium et Taciturn eos legisse etiamnunc cognoscimus.[*]Ex Horati carminibus cf. sat. 2,3,217 cum p. 322, 6, carm. 3,1, 17 cum p. 431, 28sqq. reliqua incerta nimisque audacter Zielinski, Cic. im Wand. d. Jahrh. p. 306. — de Quintiliano cf. adn. p. 219,6. — Seneca cum Marciam consolaturus esset, Tusculanas adiit. qua de re, etsi et pervulgatae ex parte sententiae sunt neque Seneca inter imitatorum servum pecus censendus est, non dubitabis, si haec comparaveris: Sen. 19, 3 ˜ Tusc. 1,111; 19,4.5, ˜ 1, 10–13; 20,4.5 ˜ 1,86.84 (etiam 26,2 ˜ 1,85); 21,1.3.7 ˜ 1,94; 23,2 ˜ 1,74; 24,5 ˜ 1,42.43; 7,1 ˜ 3,83 in.; 12,5 ˜ 3,60; 13, 1 ˜ 3, 63. — Iuven. 10, 258. 265. 283 ˜ Tusc. I, 85. 6.— remedia amoris quae Tusc. p. 398,26sqq. legimus Ovidium memorial te- nuisse, cum suum ωρτσπρμψικὸν componeret, in Progr. Gott. 1913 p. 203 conieci (cf. etiam Ovidi v. 119sqq. cum p. 356,5sqq.), Tacito Agricolae cap. 46 scribenti Tusc. 1, 34–7 obversata esse Reitzenstein, Nachr. d. Gött. Ges. 1914 p. 190 statuit.) proximis
p.V
saeculis inprimis ab iis lectitati sunt qui ad Graecos philo- sophiae fontesascendere non poterant aut nolebant. Christianis igitur velut Lactantio et Augustino haud pauca testimonia debentur. grammaticos vero, etsi multos locos propter sermonis proprietates afferunt, neque commentariis Tusculanas instruxisse neque operam dedisse ut verba Ciceronis fideliter traderentur consentaneum est. non tamen defuisse qui s. fere VI ea non tantum legeret distingueret emendaret sed compluribus exemplaribus usus secundum suum iudicium constitueret mox videbimus.
Proximis duobus saeculis cum omnes libri Ciceronis ad philosophiam spectantes magis magisque oblivione obruti essent, mirum non est quod initio saeculi IX in maximis bibliothecis nullum Tusculanarum exemplar extabat (cf. Beckeri Cat. bibl. ant. 1–24, Schwenke, Philol. Suppl.V p. 403). sed turn homines vere humani veterum scriptorum opera conquirere ac legere coeperunt. atque Tusculanas quidem iam Einhart legisse videtur[*]In praefatione vitae Caroli Tusc. p. 220, 1 sqq. adfert. quem locum num ipsius lectioni debeat, Schwenke sane dubitat.), aperte imitatus est Paschasius Radbertus (cf. ad 1, 1), describendas sibi curavit Servatus Lupus veterum librorum indagator curiosissimus[*]Ep. 8 ad Adalgardum: neque utrum liber Tusculanarum nobis esset scriptus . . expressisti. sententiam tamen quam in epist. 1 ex p. 218,29 adfert Augustino debet.), inter multos alios Ciceronis libros excerpsit vir non magni ingenii sed multae lectionis Hadoardus presbyter, cuius excerpta amplissima, quae codicis instar nobis sunt, e codice Vaticano Reg. Suec. 1762 s. IX (H) Paulus Schwenke Narducci copiis usus in Philol. Suppl. V edidit.[*]Quae modo scripsi, magna ex parte e programmate Got- tingensi a. 1909 ('Progr.') transtuli quo de Ciceronis Tusculanis disputationibus inprimisque de codicibus fusius disputavi. erravisse Ricardum Mollweide, cum Stud. Vind. XXXIIIsq. Hadoardum non s. IX sed V illa excerpta confecisse contenderet, vel ea declarant quae mox de cognatione codicis H cum reliquis libris exponam.)
Eadem fere aetate quattuor codices exarati sunt qui nunc quoque extant:
[*]G Cod. bibl. Guelferbytanae Gudianus 294, post Halmium (in ed. altera Turicensi) a Mauricio Seyffert in editione sua
p.VI
diligentissime descriptus et collatus, a me ipso gravioribus locis Gottingae denuo inspectus.
cod. membr. s. X ut videtur, 18:14,8 cm.; 136 foliis 20 versuum solas Tusculanas continet. praeter ipsum librarium codicem emendavit corrector G2. qui ut a librario diversus est (qua de re Sey. iniuria dubitavit), ita eiusdem aetatis fuit eodemque exemplari usus est. id quod cum multis locis tum p. 368,14 apparet. ibi enim in fol. 82v verba 'laetitia-videatur' in contextu propter homoioteleuton omissa sunt. in inferiore autem margine et haec verba et lemmata
Figure here!
Metus addita sunt, ita tamen ut lemmata a manu 1, ipsa verba a G2 scripta sint, qui etiam omittendi signum in contextu verborum posuit. iam igitur in archetypo e quo G descriptus est verba illa in margine extitisse videntur; cum autem nescio quo casu facturn esset, ut librarius ipse lemmata tantum describeret, G2 ex codem libro verba omissa transtulit.[*]p. 355,21 satis, quod G1 omiserat, ipse in mg., G2 suo loco addidit. 397,8 haec exp.1, est, quod reliqui omnes habent, suprascripsit m. 2.) alio codice G2 usus non est neque suo arbitrio verba mutavit.
[*]K Cameracensis (bibl. communale de Cambrai, Omont Cat. des dép. XVII n. 943) 842, a Conrado RoBbach primo in Phil. LXIII p. 94–101 descriptus, qui etiam benigno animo ut collatione sua uterer permisit, cum ipse a. 1911 Gottingae codicem conferrem.
cod. membr. s. IX, 22:19,3 cm., 48 fol. 34 versuum. con- tinet Tusculanas solas. scriptus est a compluribus scribis ita inter se alternantibus ut nonnumquam alter alterum in medio versu excipiat. is solus qui post amores p. 397,17 pergit paulo plus quam 3 versus in fine fol. 36v vacuos reliquit. prima pagina cum madore corrupta esset, litterae postea ab alio homine restitutae sunt.
librarii omnes nonnulla menda sustulerunt (K1). prae- terea codex a duobus viris tractatus est, Kc (ap. RoBbachium K2), qui per totum librum haud pauca correxit supplevit, et K2 (Roβb. K3), qui usque ad 4,38 persaepe compendia librariorum solvit (velut
Figure here!
supra h,
Figure here!
supra m
Figure here!
,
Figure here!
supra
Figure here!
scripsit), explicandi causa verba inter lineas vel in margine addidit (velut 252,2 annalium supra fastorum, 260, 11 ciceronis sunt verba supra domesticis, 261,26 adver- bium supra prudentius, 362,23 nornis supra fidelibusque!), sed ipse quoque haud pauca mutavit et supplevit. Kc Roβ-
p.VII
bachio s. XI, K2 s. XII fuisse videtur; at Guilelmus Meyer collega nuper morte nobis ereptus, qui qua erat humanitate a me rogatus correctorum manus examinavit, quominus Kc librariorum aequalem fuisse et ad eorum exemplar librum correxisse credamus — id quod lectionum natura suadet — nihil obstare statuit, alterum correctorem K2, qui alio codice usus est, uno tantum duobusve saeculis recentiorem fuisse censuit.[*]Velut in fol. 3(p. 231, 4) Kc aperta litterae a forma utitur, K2 saepe y ita scribit ut hasta inferior non infra versum duca- tur. certe K2 post Kc fuit; velut p. 317,3 K1 scr. areius (pro ars eius), Kc arseius; quod cum non satis dilucidum esset, K2 ss. ei;)
[*]R Parisinus Regius 6332, iam anno 1623 ab anonymo quo- dam adhibitus, cuius collatio in bibliothecam universitatis Haunianae pervenit (Tregder in ed. p. VI), postea inprimis ab Halmio collatus. nuper codicem a me rogatus Iohannes Stroux examinavit et 2,20–23 5,1–65 contulit; reliqua secundum photographa ipse a Theodoro Francksen phil. stud. adiutus denuo excussi.
cod. membr. s. IX, binas columnas 28 versuum in pa- gina exhibens, fol. 1–75v Tusculanas disp., tum usque ad fol. 88v Catonem maiorem (desinit tamen in verbis § 78 quin ex; cf. Simbeckii praef.) continens. Chatelain Pal. des cl. Lat. 44, 1.
de correcturis Stroux haec:
Figure here!
Ich glaube, daβ man die Korrekturen a) in die der ersten Hand selber, b) in die eines gleichzeitigen Korrektors zu zerlegen hat (Rc), zu denen c) seltener und mehr partienweise eine jüngere Hand tritt (R2). Daneben gibt es überall gelegentlich eine neue Hand, die ein Scholion schreibt oder auch verbessert.
Figure here!
quae photographis confirmantur, etsi singulae manus hic nonnumquam distingui non possunt. ne in codice quidem ipso hoc semper fleri posse Stroux affirmat. Rc alio codice praeter exemplar ipsum usus esse non videtur[*]Mirum tamen est quo9d 329, 4 inventa delet quod a Nonii libris abest.), eruditione autem etsi non plane carebat, siquidem in rebus ad rectam verborum scribendorum rationem pertinentibus nonnumquam suo iudicio usus est (qua de re postea), tamen perraro verba tradita suo arbitratu mutavit velut 344, 19. R2 iam ex memoria interpolata hausit.
[*]V Vaticanus lat. 3246 olim ex libris Antonii Beccadelli qui Panormita vocari solet, tum Fulvii Orsini (Nolhac la bibl. de Fulvio Orsini Paris 1887 p. 222). proximis saeculis iniuria neglectus ab Eduardo Stroebel feliciter in lucem
p.VIII
protractus et in Philol. IL p. 49–64 diligenter descriptus est. qui mihi etiam liberaliter collationem suam diligentissimam adhibendam misit. praeterea codicem in usum meum duo viri Itali, Magnanelli (l. I. II) et Buzzi (inprimis III-V) contulerunt.
codex membr. s. IX, 28:21,5 cm., binas columnas 27 versuum in pag. exhibens 97 foliis solas Tusculanas continet. foliorum 96 et 97 cum et margines laesae essent et multae litterae evanuissent, s. XV haec pars (inde a p. 453,13 aegritudinisque) ex alio codice, qui nullius pretii erat, denuo descripta est (Vb).
praeter librarium duos veteres correctores codicem emendasse, praeterea etiam recentiores velut Panormitam ipsum nonnulla mutasse statim Stroebel vidit. Magnanelli autem haec scribit: 'Difficillimum profecto est manus codicis Vat. 3246 accurate distinguere; sed correctorum praeterquam quod librarius ipse semet nonnumquam correxit, tres manus discerni possunt, quas VcV2V3 vocavi. scribas Vc et V3 aetate librario ipsi aequales aut paulo recentiores fuisse litterarum formae docent (V2 subsecutum esse non uno loco apparet)[*]qua de re tamen dublto.) suntque non pauci loci ubi utrum V1 ipse an de duobus correctoribus alter correctionem fecerit discerni non possit; sed gravius est quod alter ab altero persaepe dinosci nequit. atramenti color et formae litterarum non semper sufficiunt ad comparandum et distinguendum. ... tertium correctorem longe recentiorem (s. XV) V3 vocavi, sed et de hac manu nonnumquam dubitavi utrum una an plures discernendae essent.' atque hae quidem recentes correcturae quae sane a compluribus hominibus factae esse videntur — Buzzi praeter Panormitae manum V3 tres fere alias discernit (Vrec) — facile a reliquis removentur. cui vero veteres debeantur, haud raro Stroebel Magnanelli Buzzi inter se discrepant; inprimis Buzzi multas correcturas quas Stroebel correctori Vc tribuit, ab ipso librario factas esse statuit. nec tamen haec res tanti momenti est quanti videtur. secundum enim naturam correcturarum dubitari vix potest quin ex eodem fonte Vc et V2 hauserint eundemque iam librarius adire potuerit (cf. Progr. p. 29 et quae infra exponam). scilicet primo illae correcturae in margine exemplaris e quo V descriptus est adnotatae esse videntur; unde postquam iam V1 nonnulla excerpsit, duo homines eiusdem fortasse monasterii qui codicem retractandum susceperant, reliqua transtulerunt. cui opinioni favere videtur quod in fine codicis sub librarii subscription
p.IX
nem M. TVLLI CICERONIS TVSCVLANRVM LIB. V EXPLICIT FELICITER a V2 scriptum est non CONTVLI, quae sollemnis in ea re formula est (cf. impr. Reifferscheid Ind. Vrat. 1872 3) sed CONTVLIMVS, sicut in codice Heilsbronniano s. XII (Wattenbach, Schriftwesen d. Mitt.2 p. 279) legimus: hunc librum contulerunt Lupus et Gerulfus atque etiam in Fredegari cod. Mettensi s. IX subscriptio contulimus ut potuimus uoluntariae communem operam indicare videtur cum sequatur: ora pro scriptoris. [*]Subscriptio huius codicis fortasse ex exemplari translata est, cum Krusch, Neues Archiv d. Ges. f. ält. deutsche Gesch.VII p. 258 eam ab eodem librario qui totum codicem exaravit additam esse affirmet.
in gestis synodi Chalcedonensis a Rustico editis post primam cognitionem scriptum esse legimus (Sacr. conc. ampl.coll. VII p. 707 cf. Jahn, SB. d. sachs. Ges. 1851 p. 370): finivi- mus emendantes et conferentes apud Kalchedonem...., Rusti- cus... contuli annotavi distinxi. sed res nimis incerta.
)
Hos quattuor codices necnon Hadoardi exemplar ex eodem archetypo non nimis antiquo fluxisse declarant sescenta menda communia. plura etiam docet externa librorum species. qua de re ut iudices, primam codicis V paginam inspice, cuius effigiem in p. X reddendam curavi. plane eadem autem scribendi ratione Regii librarius usus est. nam ut taceam in minutiis saepe eum cum V consentire[*]Velut in utroque (necnon in G) saepe non modo praepositio isdem locis cum sequente verbo coalescit (exparte, adea, abillis al.), sed etiam etcum similiaque coniuncta leguntur. etiam compendia eadem inveniuntur etsi non isdem locis.
alio exemplo eandem codicum necessitudinem Progr. p. 25 ostendi. in paragrapho l I nona enim non modo tota externa species eadem est, sed in utroque etiam codice Ergo et verbi Malum prima littera omissa sunt spatio rubricatori relicto.
), ipse quoque non continua scriptura utitur sed Ciceronis verba secundum sensum in particulas distribuit isdemque locis novae particulae initium nova linea maioreque littera[*]quae in R semper, in V saepe extra versum scribitur.) significat; discrepat tantum eo quod iis locis, ubi in V nova linea incipit maior vero littera non adhibetur[*]post contineretur, posset, graecos, fides (cf. etiam p. X5), fuit (atque sic etiam G excepto ultimo loco)), puncto tantum verba distinguit, in eadem linea scribere pergit.[*]In primo enuntiato V post aut omnino externis tantum rationibus (ut alibi quoque) commotus incidit, G R non incidunt, post liberatus, probitas, superabat GRV interpungunt, post temporibus et meliora GR.) easdem
p.X
Figure here!
TULLII. CICERONIS TUSCULANARU
Figure here!
INCIPIT LIBER PRI
Figure here!
US.[*]R1 inscriptiones omisit. M. TULLII CICERONIS TVSCV- LANARVM QVAESTIONVM LIBRI V add. m. rec.
Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna exparte essem ali quando liberatus
Figure here!
r&ulime bru te te hortante maxime adea studia quę retenta animo re missa temporibus longo inter vallo intermissa revocavi. Etcum omnium artium quę ad rectam vivendi viam ptinerent ratio &disciplina studio sapientię quę philosophia dicitur contine r&ur.
hoc mihi latinis litteris inlus trandum putavi.
[*]al libris Nonquia philosophia grięis & lit teris &doctoribus pcipi non poss&. sed meum semp
Figure here!
iudicium fuit[*]at libris V2, h' Vaut 1 ) omnia nostros aut invenisse pse sapientius quam gręcos.
aut accepta abillis fecisse me liora quę quidem digna statuis sent inquibus elaborarent.
Nammores & instituta vitae resque domesticas acfamiliaris. nos profecto & melius tuemur & lautius,
Rem vero publicam ni maiores certe melioribus temperaver & institutis & legibus.
quid loquar dere militari inqua cum virtute nostri multum va luerunt tum plus &iam disci
Figure here!
plina.
Iam illa quę natura non litteris adsecuti sunt neq; cum gręcia neque ulla cumgente sunt con ferenda.
quę enim tanta gravitas. quę tanta constantia magnitudo animi probitas fides quę tam excellens inomni gene re virtus inullis fuit ut sit cummaioribus nostris comparanda.
Doctrina gręcia nos. &omni lit terarum genere superabat. inquo erat facile vincere non[*]Maiores litterae a parvis in hac pagina non tam facile distinguuntur quam in aliis ubi extra versum extant, nec tamen dubium quin hoc mihi parvam, quid loquar et que enim ma- gnam litteram initialem exhibeant; in que tam res incerta.)
p.XI
particulas eadem ratione qua R discribit etiam G, nisi quod versus per totam paginam ducit, cum binas columnas non exhibeat. atque RV quidem toti sic scripti sunt, G vero in prima tantum pagina hac scribendi ratione utitur, turn in paginis 1v-4v (atque bis etiam in 5v) non iam novo versu sed maiore tantum intervalla novam particulam indicat, deinde etiam haec intervallo omittit et maiores tantum litteras retinet.[*]Novus versus incipit post putavi, elaborarent, legibus, Ennium necnon post revocavi et lautius, quae verba tamen in fine lineae posita sunt.
de his rebus ex parte Carolus Gronau benigne certiorem me fecit.
) quod sine dubio, ut chartae parceret, fecit; eodemque studio explicandum est quod K inde ab initio continua scriptura utitur. nam ceteroqui codicis R plane gemellus est (velut in utroque libri I et II initia plena extant, at libri III et IV terna verba prima omissa sunt quae postea adpingerentur, libri V unum), nec desunt vestigia scripturae non continuae in exemplari adhibitae. scilicet is librarius qui fol. 14v molliunt (p. 293,25) — 16v quarum altera (305, 16) et 17v telorum (310, 6)—36r amores (397,17) scripsit, eadem ratione qua G in pagg. 2 sqq. usus orationis particulas maioribus intervallis diligenter distinguit[*]Reliqui scribae raro aut numquam id faciunt.) ita ut singulae particulae cum R fere consentiant. Hadoardi denique exemplar eadem ratione scriptum fuisse inde concludas quod non semel iis locis ubi in codicibus nostris perperam orationis particula finitur H quoque subsistit. velut p. 235,2 sine dubio cohaerent: cernere naturae vim maxume, sed maxume, a quo verbo in R nova particula incipit, ab H neglegitur (ecl. 14). sic etiam p. 315,1, ubi con- temnamus. Licebit in GKRV legimus quamquam contem- namus a verbo licebit pendet, H in contemnamus subsistit; 348, 22 verba tum — perturbatio ad sententiam necessaria ab H per errorem negleguntur, cum in R unum colon efficiant. in eadem vero paragrapho H excerptum 288 verbo appellat nullam aliam ob causam concludit nisi quod nostri quoque codices pro appellatam putat exhibent ap- pellat amputat (348,12).
Commemorat hanc scribendi rationem iam Hieronymus qui ad Isaiae versionem scribit: 'nemo cum prophetas uersibus viderit esse descriptos, metro eos exi- stimet apud Hebraeos ligari .....; sed quod in De- mosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa et non versibus conscripse- runt, nos quoque utilitati legentium providentes inter- pretationem novam novo scribendi genere distinximus'. cum vero in profanis quidem libris Latinis tam raro adhibita sit ut e codicibus nunc extantibus praeter RVG vix unus alterve sic scriptus esse videatur[*]Wattenbach, Schriftw. im Mittelalter2 S. 131 praeter cod. Colon. 92 inter annos 794 et 819 scriptum, qui epistulas Gregorii Magni continet, unum Leidensem 63 Gregorii Turonensis novit, cuius tamen praeter specimen ab Arndtio Schriftt. 1,13 depictum vix duas tresve paginas consulto hac ratione conscriptas esse Sc. de Vries summa humanitate litteris photographisque missis me docuit. neque aliter in Coloniensi res se habere videtur, de quo Arndt ad II, 48 hoc dicit: 'Die von mir mitgeteilte Seite ist per cola et commata geschrieben.' totus autem hac ratione scriptus est, ut de Vries benigne me monuit, codex Monacensis 19408 saec. IX ineunte scriptus, qui Regulam Benedicti continet; (Traube, Abh. Minch. Ak. hist. Kl. XXI p. 654). scribendi ratio eius quae in RV cernitur simillima est (cf. tabulam III a Traubio additam).
denique haec scriptura adhibita est in duobus rescriptis im- peratoriis de quibus Mommsen, Jahrb. d. gem. deutschen Rechts VI p. 404 egit — de tota re cf. Graux Rev. de phil. II p. 126, Dahl, Forhandl. i Vidensk. -Selskab. i Christiania 1886 n. 12, De Vries, Exercitationes palaeographicae 1889p. 5.
), nimis audaces non erimus, si hos Tusculanarum codices aetate fere aequa- les ex eadem officina prodisse statuemus. porro cum inter menda communia haud pauca e falsa verborum separatione nata sint (velut illud appellat amputat 348, 12 (cf. refert amputat 335,6 G1R1V1, interitus ex pro interitu sex 429, 19, carnifici. nam pro carnificinam 440, 8, haec referre pro aegre ferre 328, 5, oportet ea pro oportere a 341, 6, atatam pro a tam 304, 21 al.), porro cum singulorum codicum errores non ita comparati sint ut commune archetypum difficile lectu fuisse sumendum sit, codices nostros hoc fere modo ortos esse verisimile est: Carolingorum aetate Tusculanae disputationes e libro per cola et commata scripto externa specie fideliter servata in novum exemplar translatae sunt e quo alii codices describerentur. atque hoc ex archetype (X) etiam GKRVH originem duxerunt.
Ipsum autem librum e quo codex X descriptus est non ante saec. fere V exaratum esse cum alia menda suadent ut putemus[*]conditio 225,2 335,13 348,2 393,14 GKRV, 265, 14 336, 29 356, 15 GKV, 347, 12 G2KV. — 440,5 deliis GKR delicis V, sed ci in r. V2), 416, 7 coitiuntur GKR, 381,10 pernitiosa GRV (de K nihil notavi), 452,3 provintiae GKH, 453, 1 albutius GKV, 262,18 suspitio KV1 ac fortasse G1, 282, 24 pertinatia RVH — tum pro cum 248,27 (corr. Vc) 311, 20 (corr. R1?) 366, 16 405, 23 423, 19 GKRV.
232,14 fit pro sit X (corr. K2V2), 443, 8 pyrroni ferilli GRV1 (s ex f corr. V) pyrroniserilli K ( add. Kc).
296, 2 intueris pro intuens, 296, 15 audiens pro audieris
367,6 iniecta pro inlecta X, 326, 7 lu||sisse V sed l V2?, iusisse R1, iussisse QKR2H,
dolore et dolere confunduntur 296, 1 302, 5 308, 5 323, 6 338, 9.12 349, 27 382, 22.
quibus e mendis nonnulla fortasse in ipso X nata sunt, maior tamen pars iam in eius exemplary fuisse videtur.
hic etiam commemoro multa menda codicis X inde explicari quod in eius archetypo a apertum quod dicitur scriptum erat, velut 277,17 alchidamus, 386, 15 mundat pro mandat, 252, 8 cul- tam pro cultum, 445, 20 palpamentum pro pulp., 264, 14 et 342, 16 animam pro animum, 351, 7 ferant 366, 14 ponant 397, 26 edant pro -unt, 323, 4 egrotassem pro aegrotus sim (cf. adn. ad 231,4).
), tum falsa scribendi ratio declarat in formis
p.XIII
pronominis demonstrativi adhibita, de qua mox (p. XXI) nobis dicendum erit.
Codicum GKRVH nullus ex altero descriptus est, artiore autem vinçulo KRH inter se conexos esse praeter ea quae p. XI de externa specie codicum KR exposui multa menda communia declarant velut: 373, 20 expetenda (male repetitum ex antecedentibus; fugienda recte GV), 252, 17 laetificare (pro laetificae) 374, 1 inhospitalis pro-litas), 393, 10 et 406, 3 virtus (pro virtutis). e locis, ubi H deest KR consentiunt, unum commemoro, e quo archetypum eorum minusculis litteris scriptum fuisse certo apparet: 260,17 seclusa K1, ex sed usa (sic recte GV) corr. R[*]empedodes 227, 4 K1, deantes 311, 20 K1, indusimus 368, 25 K, hodoco (pro hoc loco) 446, 24 K1. — cf. 312, 19 dari V (clari corr. Vc), 451, 11 heraditum V 385, 16 dastidium G1
De codice X haec addo: inscriptiones habuisse videtur quales nunc GV1 praebent[*]KR eas omittunt spatio rubricatori relicto; in K tamen ante alterum librum olim fuit inscriptio a manu antiqua facta, cuius nunc erasae dispiciuntur litterae hae:
Figure here!
C RONIS VSC L PIT (cf. RoBbach p. 95). In R titulum initio addidit manus recens (cf. p. X1), post librum primum: Explicit Liber Primus rubro atramento scripsit m. ant.
), initio M. TVLLII CICERONIS
p.XIV
TVSCVLANARVM INCIPIT LIBER PRIMVS similiterque ante proximos libros nisi quod ibi LIBER SECVNDVS etc. ante INCIPIT legitur; ante ultimum denique librum extat M. TVLLII CICERONIS TVSCVLANARV LIB. IIII (QUARTI V) EX- PLICIT. INCIPIT LIBER V. subscriptionem totius operis solus addit V (cf. p. IX)[*]In titulo libri II solo V2 ante Tusculanarum add. DISPVTATION&V-;, cf. p. IV.)
Personarum signa etsi per totum codicem X sine dubio non legebantur, tamen notae M et δ, quibus s. VI primus Iunilius Africanus magistri et discipuli partes in libris dialogi forma compositis distinguere instituit, initio libri I et II nonnullis locis fortasse adspersae erant. ibi enim illae notae, quae alibi quoque in GKV hic illic adscriptae sunt, in GV certe non sine aliqua constantia adhibentur. quibus e notis postea in recentibus codicibus M — D (d) vel M–A effectum est (cf. quae exposui Herm. LXVI p. 627 sqq.).[*]G1 ipse in primo libro has notas adscripsit p. 221,8- 223, 12, omisit tamen 222, 14–21 223, 2.3; ante 222, 19 inepte falso M addidit. in 1. II recte signa ponit 286,18–21, falso praeterea ibi ante agamus v. 16 addit M, ante Et v. 21 M, ante Magis v. 23 γ. plane autem isdem locis eadem ratione signa apponit V2 — huic certe Buzzi ea tribuit, secundum photographon potius librarlo ipsi dederim —, nisi quod p. 286,16.21.23 signa in G per errorem addita omittit. atque G quidem praeterea notas non habet, in V p. 222,14. 15 omissas Vc supplevit, qui tum eas apposuit 223, 29–226, 20 (praeter 225, 4, ubi Panormita demum M addidisse videtur), 229, 12 - 230, 32 (omittuntur 230, 18–21; praeterea non ante expone 230, 26 sed ante 29 ego δ positum est), 237,5.9 245,13.15 256,6.9, tum in margine ad 256, 12(!) δ, 256,19 δ, 20 M. deinde 257,4 δ, 6 M ad l. al. manus, 259, 3 a ante Ego, 5 M ante Video, 6 A ante Spero, 8 M ante Mali Panormita(?), 275, 23–30 279, 17 Vc, 276, 3 M Panormita. in l. II praeter notas a V2 adscriptas Vc addit 284, 20–286, 4 286, 21 287, 1–10, praeterea p. 293, 7 M Vree, 302, 3 A et 5 M Panormita. in l. III tantum p. 322, 18 D et 19 M a manu recenti, in IV 365, 1.2 M et δ a V2(1?), 377, 19B(!) ante prorsus ab eodem adscriptum est. in libro quinto sigla non extant.
in K manus recentior quam Kc p. 221,8–226,6 (sc. usque ad finem fol. 2r) notas M et δ recte apposuit (praeter 222, 14; ibi- dem v. 15 δ ante quis erasum est, 223, 23 M falso non ante quid sed ante ita positum est); quae notae ex parte cum spatia maiora a librario omissa non essent supra lineam adscripta sunt. bis nota loco lineolae quae antea iam extabat scripta est. praeterea ante haec 222, 7 et ante nunc 225, 6 alia manus (quae sane librarii manui similis sed ab ea diversa est) falso notas addidit. denique p. 224, 25 idem factum est cf. app. crit. p. 237, 5. 9 notae non extant, ante An tamen m. 1 suprascripsit R (= rubrica). tum p. 245, 13. 15 et 251,7. 8 (δ, ante prius ubi' M ante an), 256, 19.20 257, 9 (M ante id, sed erasum est) 11.20 (δ ante bene, M ante credamus) 259, 3.5. 6 (δ ante spero) 13 (M ante ne) 16 (δ ante ut) 21 (M ante vide) 22 (δ ante quid) 26 (M ante fecimus) Kc, praeterea 256, 6.9 257, 6 alia manus (vix K1) notas adscripsit. post librum I nullae iam extant. desunt personarum signa in R necnon in codicibus PGr.B, de quibus statim dicam (M et d add. P2).
)
p.XV
Varias lectiones vel notas marginales in X adscriptas fuisse declarant loci quales sunt 452,11: carneades philo antio- chus possidoniius G1R1V1 sed post carneades adscribunt panetius (paneatius Vc) clitomachus carneades G1 mg. V c, panetius clitonzachus Rc mg., carneades panetius clito- machus philo antiochus possidonius habent KH; 289,9 expectens in expetens corr. (rasura vel punctis) GKRV, 343,23 insignum (in signum) G1K1R, in sinum V et e corr. K1G2, 357,5 aegritudinem GKRV m del. K1RcV1, 358,11 trac- tum GV1 tractatum KR et e corr. V1, 418, 14 contria G1R1V1 contraria K et e corr. G2Rc, 403, 1 aegritudinis G1K1V1 aegritudini R et e corr. G1KcV (s eras.) 348, 3 quohibet in cohibet corr. K1Rc cohibet GV (prohibet recte V2), cf. 253,23 341,2 343,29 330,11 358,25 al.[*]Fieri igitur potuit ut unus codex solus verum servaret. velut K p. 260, 15 solus aut habet (at rell.), p. 391, 26sqq. haud pauca rectius praebet. quamquam ibi dubitari potest utrum ilia codici X an correctoris ingenio debeantur.)
Lectiones codicis X cum e GKRV fere ubique ita recuperari possent ut nihil restaret dubii, necessarium non videbatur plures libros ex eodem ortos adhibere. itaque com- memoro tantum Palatinum 1514 P, cuius vetustior pars quae finitur fol. 95v verbis: Nom m videtur om~;i animi per- turbatione posse sapiens vacare IV, 8) s. X exeunte, ut P. Ehrle et Stroux iudicant, scripta satis sincere Ciceronis verba servavit proximeque ad KR accedit[*]cf. p. 345,17 351,14. Libri I et II lectiones Dougan adno- tavit, qui tamen correcturas ab altera manu factas non recte segregat; libri III, 1-IV, 8 photographa ego mihi comparavi.), porro Ambrosianum T. 56 sup M, qui in vetustiore parte s. XI exa- rata or. Philippicas, Tusculanas, 'Invectivam Salustii in
p.XVI
Ciceronem' continet[*]Partes quasdam ipse contuli. correctus est M ab homine non multo recentiore, qui audacissima quoque interpolamenta infert.), et Bruxellensem 5351.2 B s. XII a Baitero collatum, quorum uterque praeter lectiones e X acceptas etiam correcturas praebet (raro M velut expul- trixque 406,4, saepe B)[*]Vix sui pretii est cod. Musei Britannici reg. 15 C XI s. XI, de quo cf. RoBbach, Phil. LXIII p. 101 Dougan p. XXXVII.), denique codicem ilium vetustum Gryphianum (Gr) nunc deperditum, cuius initio mutili lectiones inde ab I, 59 I. M. Brutus in editione quae ap. Gryphium Lugduni a. 1579 prodiit in universum satis fideliter ut videtur promulgavit. qui liber etsi sine dubio ipse quo- que e X fluxit, tamen haud pauca habuisse dicitur quae a GKRV discreparent (velut 374,9 375,6 378,15 384,8 339,2); quae num omnia in ipso codice fuerint etsi dubitari potest, attuli, reliqua fere praetermisi.
Opportunissime vero accidit quod Carolingorum aetate etiam alius codex supererat qui ad Ciceronis verba constituenda adhiberi posset. correcturas enim codicis V memoriam exhibere ab X plane diversam Ströbel, ubi ilium examinavit, statim recte dixit (Philol. IL). quas omnes iam in margine exemplaris e quo V descriptus est adscriptas fuisse supra suspicati sumus, ex alio vero codice illatas esse testantur p. 232,2, ubi a ante nobis inserit V2, quod habent Lact. inst. 1, 15,24 Aug. cons. evang. 1, 23,32, p. 274,22 si ita res feret idem cum Lact. 7,10,9 si ita refert X, p. 309,17, ubi verbum obsoletum lessus in codicibus glossemate fle- tus expulsum est, solus Vc addit
Figure here!
pessus.
atque ex hoc loco vel solo illud quoque apparet genuina Ciceronis verba hac via ad nos pervenisse. addi possunt multi velut p. 258,19: similitudines X
Figure here!
initio recte suprascr. V2, vel p. 338,21 ubi Vc solus addit verba eas quae rebus percipluntur venereis detrahens, qualia Epicuro reddenda esse iam Usener fr. 67 cognovit.[*]In Laur. Conv. suppr. 541 s. XV vir doctus ex Diog. Laertio X,6 fragmentum ipsum Epicurl in quo res venereae commemorantur in Latinum sermonem conversum sibi adscripsit, sed sic additamentum in V natum esse nemo credet.) non pauciores vero sunt loci ubi Ciceronis verba audacissime mutata invenias. atque hic illic interpolamenta fortasse ipsis correctoribus debentur (velut p. 236,22 ad verba: Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea in P ς ex fin. 5,87 haec adscripta sunt: et in
p.XVII
ea cum alios multas tum archytam timeumque cognovit, quam notam Vc ipse quoque signo
Figure here!
addito in margine exhibet, sed ita cum Ciceronis verbis coniungit, ut post ferunt inserat qui ac postea scribat venit
Figure here!
eddicisse)[*]Voluit ergo: Platonem ferunt, qui, ut ... cognosceret, in Italiam venit, edidicisse cf. app. cr. Vc, non V2, ut Progr. p. 30 dixi, ubi pluribus de hac re disserui, haec scripsisse Buzzi affirmat. — non tamen negaverim rem etiam sic explicari posse ut iam in exemplari quo Vc usus est similiter Ciceronis verba mutata fuerint.), in universum autem sine dubio ex eodem fonte atque genuinae illae lectiones fluxerunt. e recensione igitur liber ille e quo correcturae codicis V sumptae sunt (v) originem duxit facta a docto homine, qui praeter vulgatos libros aliis uteretur, sed etiam secundum suum iudicium Ciceronis verba constitueret. qui quam considerate egerit multi loci ostendunt. non enim modo formam orationis respexit, verba non iam intellecta aut delevit (302,1 age sis cf. Progr. 35) aut mutavit (324,12 aliquando pro si quando, 346,21 li- berorum pro liberum al.), sed rerum etiam rationem habuit; velut 218,15, cum verba qui fuit maior natu quam Plautus et Naevius ut multi quoque e posterioribus non ad Livium sed ad Ennium referret, pro maior suspicatus est minor; 263,18 recte ei offensioni fuit Latina, sed cum emendationem Litana non invenisset, nescio qua doctrina ductus hirpini interpolavit; 349,12 cum versum Qui miser in campis maerens errabat alienis (Aleis Beroaldus) non recte procedere intellexisset, errat correxit.[*]Postea errat maerens vir doctus s. XV restituit.) qua vero aetate fuerit, uno fortasse loco cognoscimus: 282,5 legitur: nisi (sc. philosophia) doctissimorum con- tentionibus dissensionibusque viguisset; ubi cur supra viguisset, quod verbum explicatione vix egebat, V2 scrip- serit
Figure here!
crevisset, non facile per se intellegitur; itaque cum idem verbum legamus apud Boethium qui in comm. in Cic. Topica 372,31 libere locum affert, suspicio nascitur inde illud tamquam variam lectionem in Tusculanas assumptum esse.[*]Eodem loco V2 ut Boeth. habet transferant, X prae- ferant. ) quod si probabile est, Mavortii saeculo (vix postea) reensionem illam factam esse concludas. sed certum hoc non esse minime ignoro.
Auctorem huius recensionis e libris qui memoriam ab X plane diversam (Y) exhibebant haurire potuisse vidimus. Quam maxime autem dolendum est quod huius familiae Y
p.XVIII
codex integer non iam extare videtur. etsi enim in recentibus codicibus haud raro lectiones inveniuntur quas ex Y fluxisse propter consensum cum V conicias nec tamen ex ipso V sumptas esse probabile sit, tamen cum non modo nulli codices plane ab X discrepent sed etiam omnes sescentos errores qui in X quoque inveniuntur habere videantur, res potius sic explicanda est ut omnes ς ex X fluxisse, ex uno autem alterove codice familiae Y in medium aevum servato viros doctos has illas lectiones arripuisse statuamus. quam diligenter vero medio aevo homines Tusculanas disputationes legerint, quanto studio ex aliis libris lectiones congesserint, quanta libidine Ciceronis verba mutaverint, ex Douganii apparatu, si tanti erit, videbis. nec tamen ullus e permultis codicibus quos Iohannes Stroux a me rogatus in Italia et Gallia inspexit genuinas illas lectiones lessus 309,17 vel eas-detrahens 338,21 quas v servavit exhibet. hoc vero sane tenendum est fieri posse ut etiam lectiones ς quae recensione v non confirmantur memoriae Y debeantur.
Duplex igitur, ut omnia comprehendam, memoria Tusculanarum est. altera servata est codice X e quo nostri codices omnes orti esse videntur, ex altera (Y), cuius exemplaria integra non iam extare videntur, lectiones haud paucae in recentiores codices receptae, plures correcturis Vaticani servatae sunt. ac tenendum quidem semper est has correcturas licet nullo alio codice confirmentur non minus quam consensum omnium reliquorum librorum vetustam atque genuinam lectionem continere posse; cum vero e recensione docti hominis fluxerint, non sine magna cautione adhibendae sunt.
Pauca addenda sunt de fragmento Bodleiano (F), de quo Clark Class. Rev. XX p. 122 haec refert: 'It is a single folio containing Tusc. V, 114–120 -rent ille iudicare, written in a late ninth-century Carlovingian hand. It was bound up as a fly-leaf with Laud. Lat. 29.... There are three columns in the page ... The margins have been cut so that two letters have frequently been lost.' quod frag- mentum haud paucis in tantillo spatio locis memoriam X superat; utrum ad familiam Y pertineat necne, ob eam rem certo diiudicare non ausim, quia in illa parte veteres correcturae in V non leguntur; cum ς tamen compluries congruit.
Quae cum ita essent, dubium non erat quae leges in apparatu critico conficiendo observandae essent. scilicet codicis X lectiones quae e consensu librorum GKRVH re- cuperantur omnes erant afferendae, ex his vero libris ipsis
p.XIX
non nisi eas quae aut ad Ciceronis verba restituenda aut ad ipsorum codicum vel mutuam cognationem vel propriam naturam alicuius momenti essent adnotare intererat. itaque lectiones compluribus codicibus communes semper adscripsi, quae vero singulorum erant propriae, non recepi, nisi aut e variis codicis X lectionibus eas ortas esse credi poterat aut propter alias rationes memorabiles videbantur; leves errores a librariis commissos silentio obruere praestabat. correcturas in GKR extantes secundum easdem leges commemoravi, at Vaticani omnes minutiis tantum neglectis proposui. quibus addidi etiam ex ς lectiones quae aut ex Y fluxisse videbantur aut probabiles coniecturas continebant, etsi, cum eas praeter libros I II, ubi Dougani editio praesto erat, e veterum editionum farragine excerpere deberem, quam lubrico in solo versarer mihi conscius eram.
In scribendis verbis in universum quidem scripturam codicis X fideliter reddendam duxi, quam e consensu sive omnium sive plurium librorum ex eo natorum sine difficultate recuperare licebat. ubi vero ex altera parte GV ex altera KR(H) stabant, cum hos ut omnino cognatos sic aeque pronos ad scripturam suae aetatis adhibendam haud raro viderem,[*]Velut in verborum compositorum praeposifionibus contra archetypi scripturam haud raro formas assimilatas inferunt; quas non recepi, etsi nonnumquam Ciceronis usui magis accommodatas esse mihi persuaseram.) GV sequi malui. binorum autem codicum scripturam si ab ea quae in X fuisse videbatur differebat, semper adnotavi, singulorum proprietates non nisi paulo graviores commemoravi.[*]K solus saepe aff- vel app-. nonnumquam etiam amm- exhibet contra reliquorum adf-, adp-, adm-, itemque quatuor solus compluries praebet.)
Inconstantiam quoque quam X praebet in formis maxu- mus-maximus, optinere-obtinere, dis-diis similibusque admittendis servandam putavi omninoque nonnisi certis in rebus ubi eum a scribendi ratione a Cicerone adhibita aberrare apertum erat ab eo recessi. e quibus nonnullas, ut et chartae parcam et legentium commodo inserviam, non per apparatum criticum dispergere sed hic in unum collatas tractare liceat.
Academia, Academici semper scripsi, etsi X nonnisi 284,15 364,4 (achad. Vc) hoc praebet, at 281,27 282,1 284,2 323,1 363,19
p.XX
383,30 441,29 443,4 446,1 achad.; praeterea 319,17 achad. KRV
Figure here!
cad. G (
Figure here!
a add. G2), 438,23 achad. KR, acad. V1, acad. G.
schola X uno loco servavit (276,3) alteroque unus salter G scolis prima manu scriptum exhibet (293,10), reliquis (220,19.27 259,30 358,16.19 363,23 416,5) omnes scola praebent.
rethor semper fuit in X (220,12 275,28 277,18.23 284,9 349,5.7 384,14 389,9), sed in R semper a correctore correctum est (rethor), in K 220,12 277,18. 23 codicis X scripturam, semel (284,9) rhetorum, reliquis locis rectam scripturam legimus, sine dubio ex eodem fonte e quo Rc hausit restitutam.
similiter in voce sepulcrum (de qua v. orat. 160) res se habet: sepulchrum 224,6 231,9 232,3 233,17 (ut Lact. inst. 1,15,24 Aug. cons. evang. 1,23,32) 273,1.5 355,10 GKRV, sed h semper exc. 273,1 delevit Rc; 433,11.14.17 sepulchrum GR1V -crum KRc; 450,2 sepulchro GKV -cro R.
Pythagorae (Pythagoreorum) nomen in X plerumque recte scriptum fuisse videtur. recte enim legitur in GKRV 248,16 (pytag. H) 361,19 (pytag. G1) 362,2.8.11 (piyth. G1) 12.17.18 363,8 388,25 408,2 (pytag. K) 21 434,11, uno tantum loco (336,15) pytagoras scribitur (corr. Rc). in singulis autem codicibus nomen saepe corruptum esse non miraberis. rectam tamen scripturam servaverunt R praeter 366,11 418,11 (pithag.), V praeter 383,1 (pithag.) 242,14 291,13 407,19 (pitag.), G ubi ab X discrepat plerumque pytag. habet: 227,24 242,14 362,8 (alt. loco) 366,11 418,11 (phytag.) 432,13 454,22 (= H), phytag. 383,1, phitag. (= H) 407,19. K denique habet phitag. 227,24 236,14. 21. 22 237,2 242,14 291,13 454,22(phitag.), pithag. 366,11 (=R), pitag. 362,13.
contempno nonnumquam in X scriptum erat (303,14 336,22 GKRV, 346,13 453,20 GKV, 273,21 GKR), saepius in uno alterove codice legitur (394,10 in GV, saepius in GK, 451,6 in GKH).
intellego constanter in X legebatur una forma excepta. sc. infinitivus praes. pass. intelligi scribitur in GKRV 241,8 251,2 263,5 448,17, in GKR 242,8 (etiam V2) 248,6 249,26 263,2; in- tellegi in GKRV 296,5 321,12 351,16 369,23 (-igi K2). denique intelligi 235,23 in solo K extat, in quo etiam reliquae huius verbi formae contra ceterorum codicum consensum saepe per i scribuntur (velut 242,22–243,9 quinquies; sed 243,12 intelle- gentia). nonnumquam hae formae etiam in ceteros codices irrepserunt, velut intelligo 283,20 KRC 303,12 GVvet, intelligere 242,22 Vc.
Saepe e et ę (ae) confundi consentaneum est. velut quaeror
p.XXI
pro queror, mereo meror pro maereo maeror haud raro scri- ptum legitur. cenare cena cenula recte praebent 269,28 GKR, 446,1.4 GV 448,11 V, 449,8 GK, caenare sim. 269,28 V, 446,1.4 KR, 448,11 GKR, 449,8 RV, 448,10 et 449,10 GKRV. — taeter plerumque recte in X scribitur; semel (383,5) in omnibus GKRV, saepius in singulis codicibus teter legitur; 267,6 in V deterri- mus pro taeterrimus extat littera d in rasura a m. 1 scripta. — paene in R fere semper recte legitur (pene 303,16 KRV, 306,21 et 361,18 K et e corr. R), in reliquis codicibus haud raro poene vel pene. — penitet habent 401,5.8 441,8 GKRV, 428,7.14 GKV, 385,11 V, poenitere 451,10 GRV.
inquid pro inquit saepe GK, rarius V; itemque at et ad imprimis in GK confunduntur.
de scriptura conditio similibusque rebus vide p. XIII1.
Ultimo loco again de re quae paulo maioris momenti est. scilicet sescentis illis locis ubi ante pronomen relativum pronominis demonstrativi nom. dat. abl. pluralis nu- neri extant, summa constantia formae hi his his leguntur, ei semel invenitur (p. 232,11, ubi tamen hi in r. V1 illi K2; de p. 458,3 cf. app.), is p. 251,9 (iis corr. R1?'Vrec his K2); iis sive is fuit in X p. 285,17 (ut iis GKR ut is H ut his Vc littera h ex i correcta, s in rasura scripta, ut his etiam K2Rc); denique eis, sed non ante relativum p. 372,10.23 390,26 legitur. non autem certum loquendi usum Tullianum sed falsam scribendi rationem posteriore aetate natam hic subesse vel inde apparet, quod eadem constantia reliquorum casuum formae eae ea eorum eos eqs. inveniuntur (nisi quod p. 417,20 hos pro eos per errorem scriptum est). qua de re quid iudicandum sit, secundum ea quae Hans Ziegel in dissertatione sua, De is et hic pronominibus quatenus confusa sint apud antiquos Marp. 1897, diligenter acuteque exposuit dubitari non potest. nimirum cum formae hi et ii (ei, i) in sermone prorsus confusae essent, saec. fere V perturbatio in his formis scribendis orta a viris doctis certa ratione sublata est. atque in libris quidem iuridicialibus et sacris quos Ziegel perquisivit nominativi formae nonnisi hi et hae adhiberi solent, in dativo et ablativo casu nonnisi his et eis admittuntur, ita tamen ut certa ratione distinguantur, eis raro neque ante relativum pronomen ponatur. a quibus X ea in re recedit quod hae pro eae non exhibet; quin vero eius scribendi ratio docto cuidam viro debeatur qui eadem fere aetate, id est fere saec. V-VII, secundum similem doctrinam sive ipsum codicem X sive eius exemplar correxerit, dubium non est.[*]Quam rationem recensio Y secuta sit non constat, cum facile cogitari possit has res a correctoribus neglectas esse. non neglegendum tamen est loco modo allato p. 285,17 Vc ut his pro ut iis inferre. 254, 21 quo his X quod his Vc (pro quod is casu dat.).)
p.XXII
Quam scribendi rationem in Ciceronis libris edendis admittendam non esse apparet, quae formae restituendae sint, quaeri potest. cum enim eis non modo p. 336,5 apud Nonium scribatur sed etiam p. 456,11 in fragm. Bodleiano F legatur, hanc formam in X expulsam esse facile quispiam sibi persuaserit. sed ut non dicam in F etiam his p. 457,21 et iis p. 458,6 inveniri, illud obstare videtur quod forma eae recte in X servata est neque umquam formae hae cessit. itaque aut formas ii, iis aut i, is per totum librum restituendas putavi; has autem ut praeferrem, duabus rebus commotus sum. primum enim bis codex H (252,27 318,14), semel K1 is scriptum exhibet contra reliquorum his [*]p. 345,19 non his X non is G1 non in his K2RcV1 aut c (leg. non in is). 268, 16 iudices hi qui X iudices si qui V2 (invenitne iudicesiqui?).); deinde haud raro etiam nominativo sing. num. is vel in X vel in libris ex eo derivatis falso litteram h praefigi videbam; cf. 416,28 hisne GKRV1 isne V2; praeterea his 220,28 G1V1H, 258,5 GKR (
Figure here!
is R1)V1 (
Figure here!
is), 438,18 G1KV1343, 10 GK1, 218,21 241,14 (h erasum) 293,17 416,19 K,
Figure here!
is 247,8 G, 285,23 418,26 422,25 V (262,4 his). commemoro etiam p. 398,13, ubi X dehis pro deis exhibet (de
Figure here!
is V), 424,15 integrum- hisque (G1V1) vel integerumhisque (KR) pro integerrumis- que. denique p. 239,29 X hisdem (
Figure here!
isdem V isdem H? Schwenke nihil adnotat), 288,23 eisdem ex hisdem ut vid. K1,
Figure here!
isdem V eisdem GR[*]eidem (nom. pl.) GR Eiidem K1 Eidem V (exp. V vet) idem Charis.
ex mendo naturalis pro natura is (vel iis eis) 338, 28 nihil certi concludi potest.
).
Has igitur secutus rationes, quas non omnino certas esse vix est quod dicam, formas i, is per totum librum restituendas putavi semelque hic moneo, ubicumque in pro- nominis demonstrativi nom. dat. abl. numeri pluralis hae formae legantur neque in apparatu critico quicquam adnotatum sit, in omnibus codicibus GKRV(H) hi his scriptum extare. [*]Singulorum codicum proprietates modo congestas fere omnes in apparatu quoque commemoravi.)
Restat ut omnibus quorum opera in hac editione conficienda adiutus sum gratias agam, inprimis vero Conrado
p.XXIII
Roβbach et Eduardo Stroebel, qui liberalissime ut collationibus suis uterer permiserunt, necnon Hermanno Stroux, qui multos codices in Italia Galliaque servatos mea causa evolvit.
SIGLA
CODICES
MEMORIA X:
G = Guelferbytanus Gud. 294
K = Cameracensis 842
R = Parisinus Regius 6332
V = Vaticanus 3246
H = Hadoardi excerpta quae leguntur in Vat. Reg. Suec. 1762
B = Bruxeliensis 5351. 2 raro allati
Gr. = Gryphianus raro allati
M = Ambrosianus T. 56 sup. raro allati
P = Palatinus 1514
X = GKRV et (ubi excerpta extant) H
ALTERA MEMORIA (Y)
recuperatur e correcturis Vaticani (V1VcV2)
et e recentioribus codicibus (ς)
ω = consensus omnium codicum
COMMENTATIONES
Ba. = Bake Scholia hypomne- mata IV . 68–114
Bentl. = Bentleii emendationes quas Davisii editioni adiunxi Rath 1805
Ha. = Halm
Li. = Lindemann
Mdv. = Madvig
Mur. = Muretus
Pl. = Plasberg
Progr. = ohlenz, De Cicero- nis Tusculanis disputationi- bus. Progr. Gotting. 1909
Ribb. = Ribbeck
Roβ b. = Roβbach, De duobus Ciceronis disp. Tusc. codi- bus. Philol. 63 p. 93sqq.
Schue. = Schuetz
Str. = Str&o:;bel, Die Tusculanen im cod. Vaicanus 3246. Philol. 49 p. 49 sqq.
Turn. = Turnebus
Va. = Vahlen
We. = Wesenberg, Emenda- tiones M. Tullii Ciceronis Tusculanarum disp. Viburgi 1841–4 (etiam in ed. Turi censi 1861)
p.XXIV
Amm.Ammon2 1912
Bai. = Baiter 1861
Bouh.= Bouhier 1560
Crat. = Cratander 1528
Dav. = Davisius 1709 sqq.
Doug. = Dougan (libri I. II) Cambridge 1905
Er. = Erasmus 1525
Ern.Ernesti 1776sqq.
Hei.= Heine4 1892
Kl.= Reinh. Klotz 1835 (cf. eiusdem Nachtrkige und Berichtigungen zu Ciceros Dis- putationibusTusculanis 1843)
K&u:;h. = K&u:;hner5 1874
Lb. = Lambinus 1566
Man. = Manutius 1540 sqq.
Mos. = Moser 1836
Mue. = C. F.W. M&u:;ller 1878 sqq.
Or. = Orelli 1828
Po. Pohlenz(libri I. II) 1912 (nonnunquam siglo 'Comm.' indicatus)
Se. = Schiche2 1907 (cf. eun- dem in annalibus qui dic. Jahrb. d. phil. Vereins zu Berlin 24. 27. 29)
Sey. = M. Seyffert 1864
Ti.-So. = Tischeret (post eum) Sorof8 1884
Tr. = Tregder 1841
Wo. = F. A. Wolf 1792 sqq. (cf. eiusdem scholarum excerpta in ed. Orelliana)