de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Fac imagines esse quibus pulsentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num etiam cur ea beata sit cur aeterna?
Quae autem istae imagines vestrae aut unde? a Democrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat. nam quid est quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archilochi Romuli Numae Pythagorae Platonis—nec ea forma qua illi fuerunt: quo modo illi ergo? et quorum imagines: Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis; at Orpheus, id est imago eius ut vos vultis, in animum meum saepe incurrit.
Quid quod eiusdem hominis in meum aliae aliae in tuum; quid quod earum rerum quae numquam omnino fuerunt neque esse potuerunt, ut Scyllae ut Chimaerae; quid quod hominum locorum urbium earum quas numquam vidimus; quid quod simul ac mihi collibitum est praesto est imago; quid quod etiam ad dormientem veniunt invocatae. tota res Vellei nugatoria est. Vos autem non modo oculis imagines sed etiam animis inculcatis: tanta est inpunitas garriendi. At quam licenter.