de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una
p.43
videatur." Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi intellegeretis qui ista defenditis. quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim ἰσονομίαν si placet appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua. "Et quia sunt quae interimant, sint quae conservent." Sint sane, sed ea conservent quae sunt; deos istos esse non sentio.
Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis quo modo corporibus oritur? quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem deum efficitis.
Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens; expers virtutis igitur;