de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Ab utroque autem sciscitor cur mundi aedificatores repente exstiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim si mundus nullus erat saecla non erant (saecla nunc dico non ea quae dierum noctiumque numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio temporum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi potest, quod ne in cogitationem quidem cadit ut fuerit
tempus aliquod nullum cum tempus esset)—isto igitur tam inmenso spatio quaero Balbe cur Pronoea vestra cessaverit. laboremne fugiebat? at iste nec attingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini divino, caelum ignes terrae maria, parerent. Quid autem erat quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare? si ut deus ipse melius habitaret, antea videlicet tempore infinito in tenebris tamquam in gurgustio habitaverat. post autem: varietatene eum delectari putamus, qua caelum et terras
p.10
exornatas videmus? quae ista potest esse oblectatio deo? quae si esset, non ea tam diu carere potuisset.