de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Quid si etiam Vellei falsum illud omnino est, nullam aliam nobis de deo cogitantibus speciem nisi hominis occurrere: tamenne ista tam absurda defendes? Nobis fortasse sic occurrit ut dicis; a parvis enim Iovem
p.32
Iunonem Minervam Neptunum Vulcanum Apollinem reliquos deos ea facie novimus qua pictores fictoresque voluerunt, neque solum facie sed etiam ornatu aetate vestitu. at non Aegyptii nec Syri nec fere cuncta barbaria; firmiores enim videas apud eos opiniones esse de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis templis et simulacris deorum.
etenim fana multa spoliata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio. quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bovem nonne deum videri Aegyptiis? tam hercle quam tibi illam vestram Sospitam. Quam tu numquam ne in somnis quidem vides nisi cum pelle caprina cum hasta cum scutulo cum calceolis repandis. at non est talis Argia nec Romana Iuno. ergo alia species Iunonis Argivis alia Lanuinis. et quidem alia nobis Capitolini alia Afris Hammonis Iovis.