de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
" haec vestra sunt. Si igitur nec humano * , quod docui, nec tali aliquo, quod tibi ita persuasum est, quid dubitas negare deos esse? non audes. sapienter id quidem, etsi hoc loco non populum metuis sed ipsos deos. novi ego Epicureos omnia sigilla venerantes. Quamquam video non nullis videri Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis reliquisse deos re sustulisse. itaque in illis selectis eius brevibusque sententiis, quas appellatis κυρίας δόξας, haec ut opinor prima sententia est: "quod beatum et inmortale est id nec habet nec exhibet cuiquam negotium"; in hac ita exposita sententia sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto:
de homine minime vafro male existimant. dubium est enim utrum dicat aliquid esse beatum et inmortale an si quod sit id esse tale. non animadvertunt hic eum ambigue locutum esse, sed multis aliis locis et illum et Metrodorum tam aperte quam paulo ante te. Ille vero deos esse putat, nec quemquam vidi qui magis
p.34
ea quae timenda esse negaret timeret, mortem dico et deos: quibus mediocres homines non ita valde moventur, his ille clamat omnium mortalium mentes esse perterritas; tot milia latrocinantur morte proposita, alii omnia quae possunt fana conpilant: credo aut illos mortis timor terret aut hos religionis.
Sed quoniam non audes (iam enim cum ipso Epicuro loquar) negare esse deos, quid est quod te inpediat aut solem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam in deorum numero ponere?