de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
"Numquam vidi" inquit "animam rationis consilique participem in ulla alia nisi humana figura". Quid solis numquidnam aut lunae aut quinque errantium siderum simile vidisti? sol duabus unius orbis ultimis partibus definiens motum cursus annuos conficit; huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna complet; quinque autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius a terris aliae remotius, ab isdem principiis disparibus temporibus eadem spatia conficiunt. num quid tale Epicure vidisti?
ne sit igitur sol ne luna ne stellae, quoniam nihil esse potest nisi quod attigimus aut vidimus. Quid deum ipsum numne vidisti? cur igitur credis esse? Omnia tollamus ergo quae aut historia nobis aut ratio nova adfert. ita fit ut mediterranei mare esse non credant. quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares.