de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, angustia
p.35
argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse deos sumpsisti: concedimus. beatum autem esse sine virtute neminem posse: id quoque damus, et libenter quidem. virtutem autem sine ratione constare non posse: conveniat id quoque necesse est. Adiungis nec rationem esse nisi in hominis figura. quem tibi hoc daturum putas? si enim ita esset, quid opus erat te gradatim istuc pervenire? sumpsisses tuo iure. quod autem est istuc gradatim? nam a beatis ad virtutem, a virtute ad rationem video te venisse gradibus; a ratione ad humanam figuram quo modo accedis? praecipitare istuc quidem est, non descendere.
Nec vero intellego cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum. quaeres quid intersit; si enim hoc illi simile sit, esse illud huic. video, sed hoc dico, non ab hominibus formae figuram venisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati numquam sunt, si quidem aeterni sunt futuri; at homines nati; ante igitur humana forma quam homines, eaque erant forma dii inmortales: non ergo illorum humana forma sed nostra divina dicenda est.
Verum hoc quidem ut voletis; illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura