de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo in homine sed etiam in arbore quicquid supervacuaneum sit aut usum non habeat obstare. quam molestum est uno digito plus habere; quid ita? quia nec speciem nec usum alium quinque desiderant. tuus autem deus non digito uno redundat sed capite collo cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pedibus feminibus cruribus. si ut inmortalis sit, quid haec ad vitam membra pertinent, quid ipsa facies? magis illa, cerebrum cor pulmones iecur: haec enim sunt domicilia vitae; oris quidem habitus ad vitae firmitatem nihil pertinet.
Et eos vituperabas, qui ex operibus magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum eius membra caelum terras maria, cumque horum insignia solem lunam stellasque vidissent, cumque temporum maturitates mutationes vicissitudinesque cognovissent, suspicati essent aliquam excellentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset moveret regeret gubernaret. qui etiam si aberrant a coniectura, video tamen quid sequantur: tu quod opus tandem magnum et egregium habes quod effectum divina mente videatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam"
p.40
inquis "in animo insitam informationem quandam dei". Et barbati quidem Iovis, galeatae Minervae: num igitur esse talis putas?