de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
manus etiam data elephantost, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebat ad pastum. at quibus bestiis erat is cibus ut †aliis generis escis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem. data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato observant et si quid incidit arripiunt idque consumunt. pina vero (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi; itaque cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita a squilla pina morsu comprimit conchas: sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur;
in quo admirandum est, congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint. Est etiam admiratio non nulla in bestiis aquatilibus is quae gignuntur in terra; veluti crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam simul ac primum niti possunt aquam persequuntur. quin etiam anitum ova gallinis saepe supponimus; e quibus pulli orti primo aluntur ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum
p.100
aquam quasi naturalem domum videre potuerunt: tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura custodiam. Legi etiam scriptum, esse avem quandam quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas avis quae se in mari mergerent, quae cum emersissent piscemque cepissent usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, in quod ipsa invaderet. eademque haec avis scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi calore concoxerit evomere, atque ita eligere ex his quae sunt esculenta.