de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo; ergo alter alterius ubicumque nanctus est ova frangit. Illud vero (ab Aristotele animadversum, a quo pleraque) quis potest non mirari: grues cum loca calidiora petentes maria transmittant trianguli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab is adversus pellitur, deinde sensim ab utroque latere tamquam remis ita pinnis cursus avium levatur; basis autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a puppi ventis adiuvatur; eaeque in tergo praevolantium colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet ubi nitatur, revolat ut ipse quoque quiescat, in eius locum succedit ex his quae adquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conservatur.
Multa eius modi proferre possum, sed genus ipsum videtis. Iam vero illa etiam notiora, quanto se opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitiscant. Atque illa mirabilia, quod —ea quae nuper id est paucis ante saeclis medicorum
p.101
ingeniis reperta sunt—vomitione canes, purgando autem alvo se ibes Aegyptiae curant. auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt e corpore;