de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
et aures, cum sonum percipere debeant qui natura in sublime fertur, recte in altis corporum partibus collocatae sunt; itemque nares et, quod omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et, quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non sine causa vicinitatem oris secutae sunt. iam gustatus, qui sentire eorum quibus vescimur genera deberet, habitat in ea parte oris qua esculentis et posculentis iter natura patefecit. tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris et caloris adpulsus sentire possimus. atque ut in aedificiis architecti avertunt ab oculis naribusque dominorum ea quae profluentia necessario taetri essent aliquid habitura, sic natura res similis procul amandavit a sensibus.
Quis vero opifex praeter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in sensibus? Quae primum oculos membranis tenuissimis vestivit et saepsit; quas primum perlucidas fecit ut per eas cerni posset, firmas autem ut continerentur. sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent si quid noceret et aspectum quo vellent facile converterent; aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet; palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima
p.108
celeritate.