de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret repelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quiescerent. latent praeterea utiliter et excelsis undique partibus saepiuntur. primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem repellunt; genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leviterque eminentes; nasusque ita locatus est ut quasi murus oculis interiectus esse videatur.
Auditus autem semper patet, eius enim sensu etiam dormientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e somno excitamur. flexuosum iter habet, ne quid intrare possit si simplex et directum pateret; provisum etiam ut si qua minima bestiola conaretur inrumpere in sordibus aurium tamquam in visco inhaeresceret. extra autem eminent quae appellantur aures, et tegendi causa factae tutandique sensus, et ne adiectae voces laberentur atque errarent prius quam sensus ab his pulsus esset. sed duros et quasi corneolos habent introitus multisque cum flexibus, quod his naturis relatus amplificatur sonus; quocirca et in fidibus testudine resonatur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referuntur ampliores.