de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
nemo igitur vir magnus sine aliquo adflatu divino umquam fuit. Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus. magna di curant, parva neglegunt. magnis autem viris prosperae semper omnes res, si quidem satis a nostris et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.
Haec mihi fere in mentem veniebant quae dicenda putarem de natura deorum. tu autem Cotta si me audias eandem causam agas teque et principem civem et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque partem vobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, potius huc conferas. mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate.”