de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
3
Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta "Sero" inquit "mihi Balbe praecipis quid defendam. ego enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea quae minus intellegebam requirendi. cum autem suo cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id sentire quod tu velis."
Hic Velleius "Nescis" inquit "quanta cum expectatione Cotta sim te auditurus. iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem. spero enim te ut soles bene paratum venire."