de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
nas habere—hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem" planius quam alio loco idem "cui quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est"; hunc etiam augures nostri cum dicunt "Iove fulgente tonante": dicunt enim "caelo fulgente et tonante". Euripides autem ut multa praeclare sic hoc breviter:
vides sublime fusum immoderatum aethera,
qui terram tenero circumiectu amplectitur:
hunc summum habeto divum, hunc perhibeto Iovem.
Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare
p.75
et caelum Iunonis nomine consecratur, quae est soror et coniux Iovis, quod ei et similitudo est aetheris et cum eo summa coniunctio. effeminarunt autem eum Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius. sed Iunonem a iuvando credo nominatam. Aqua restabat et terra, ut essent ex fabulis tria regna divisa. datum est igitur Neptuno alterum, Iovis ut volumus fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum ut Portunus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litteris immutatis. Terrena autem vis omnis atque natura Diti patri dedicata est, qui dives ut apud Graecos Πλού- των, quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e terris. †Cui Proserpinam (quod Graecorum nomen est, ea enim est quae Περσεφόνη Graece nominatur)—quam frugum semen esse volunt absconditamque quaeri a matre fingunt.