de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Tum Lucilius "An tibi" inquit "fabellae videntur? nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides? nam de Sagra Graecorum etiam est volgare proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa quae apud Sagram. his igitur auctoribus nonne debes moveri?"
Tum Cotta "Rumoribus" inquit “mecum pugnas Balbe, ego autem a te rationes requiro * * * *
p.123
* secuntur quae futura sunt;
effugere enim nemo id potest quod futurum est. saepe autem ne utile quidem est scire quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum vos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper ex omni aeternitate verum fuerit id esse fatum: quid igitur iuvat aut quid adfert ad cavendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista divinatio, quis invenit fissum iecoris, quis cornicis cantum notavit quis sortis? quibus ego credo, nec possum Atti Navi quem commemorabas lituum contemnere, sed qui ista intellecta sint a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini isti mentiantur.