de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
"At medici quoque" (ita enim dicebas) "saepe falluntur". Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego? Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos deos esse censes. quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent nisi viri tales occidissent? consilium illud imperatorium fuit, quod Graeci στρατήγημα appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent vitae non parcerent; rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod evenit. Nam Fauni vocem equidem numquam audivi;
p.124
tibi, si audivisse te dicis, credam, etsi Faunus omnino quid sit nescio. Non igitur adhuc, quantum quidem in te est Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo esse, sed nil docent Stoici.
Nam Cleanthes ut dicebas quattuor modis informatas in animis hominum putat deorum esse notiones. unus is modus est de quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum futurarum; alter ex perturbationibus tempestatum et reliquis motibus; tertius ex commoditate rerum quas percipimus et copia; quartus ex astrorum ordine caelique constantia. De praesensione diximus. De perturbationibus caelestibus et maritimis et terrenis non possumus dicere cum ea fiant non esse multos qui illa metuant et a dis inmortalibus fieri existument;