de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Sed cum mundo negas quicquam esse melius, quid dicis melius? si pulchrius, adsentior; si aptius ad utilitates nostras, id quoque adsentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed quo magis sevoco eo minus id quod tu vis possum mente comprendere.
p.126
"Nihil est mundo melius in rerum natura." Ne in terris quidem urbe nostra; num igitur idcirco in urbe esse rationem cogitationem mentem putas, aut, quoniam non sit, num idcirco existimas formicam anteponendam esse huic pulcherrumae urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus sed etiam mens ratio memoria? videre oportet Balbe quid tibi concedatur, non te ipsum quod velis sumere.
Istum enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi videbatur acuta conclusio dilatavit * . Zeno enim ita concludit: "Quod ratione utitur id melius est quam id quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius;