de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
ratione igitur mundus utitur". Hoc si placet, iam efficies ut mundus optime librum legere videatur; Zenonis enim vestigiis hoc modo rationem poteris concludere: "quod litteratum est id est melius quam quod non est litteratum; nihil autem mundo melius; litteratus igitur est mundus"—isto modo etiam disertus et quidem mathematicus musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo philosophus. Saepe dixisti nihil fieri sine deo, nec ullam vim esse naturae ut sui dissimilia posset effingere: concedam non modo animantem et sapientem esse mundum sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur? Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum quare mundum ratione uti putemus, ne cur animantem quidem esse. non est igitur mundus deus; et tamen nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius.
Quod si mundus universus non est deus, ne stellae quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas.
p.127
quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili incredibilique constantia.
sed non omnia Balbe quae cursus certos et constantis habent ea deo potius tribuenda sunt quam naturae. quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"? quid aestus maritimi vel Hispanienses vel Brittannici eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus sine deo fieri nonne possunt? vide quaeso, si omnis motus omniaque quae certis temporibus ordinem suum conservant divina dicimus, ne tertianas quoque febres et quartanas divinas esse dicendum sit, quarum reversione et motu quid potest esse constantius. sed omnium talium rerum ratio reddenda est;