de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
quod vos cum facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad deum.
Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine dubio versutus et callidus (versutos eos appello quorum celeriter mens versatur, callidos autem quorum tamquam manus opere sic animus usu concalluit); is igitur "Si aliquid est" inquit "quod homo efficere non possit, qui id efficit melior est homine; homo autem haec quae in mundo sunt efficere non potest; qui potuit igitur is praestat homini; homini autem praestare quis possit nisi deus; est igitur deus". Haec omnia in eodem quo illa Zenonis errore versantur.
quid enim sit melius quid praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non
p.128
sint, negat esse in omni natura quicquam homine melius; id autem putare quemquam hominem, nihil homine esse melius, summae adrogantiae censet esse. Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at illud non modo non adrogantis sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem Orionem et Caniculam non habere. Et "Si domus pulchra sit, intellegamus eam dominis" inquit "aedificatam esse non muribus; sic igitur mundum deorum domum existimare debemus". Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum, non quem ad modum docebo a natura conformatum putarem.