de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
sin autem quod animal est, id illa necesse est sentiat, et quod ea sentiat non potest esse aeternum; et omne animal sentit; nullum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum potest esse animal in quo non et adpetitio sit et declinatio naturalis. adpetuntur autem quae secundum naturam sunt, declinantur contraria; et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit id contra naturam est, et quod est contra naturam id habet vim interemendi. omne ergo animal intereat necesse est.
Innumerabilia sunt ex quibus effici cogique possit nihil esse quod sensum habeat quin id intereat; etenim ea ipsa quae sentiuntur, ut frigus ut calor ut voluptas ut dolor ut cetera, cum amplificata sunt interimunt; nec ullum animal est sine sensu; nullum igitur animal aeternum est. Etenim aut simplex est natura animantis, ut vel terrena sit vel ignea vel animalis vel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat quo naturae vi feratur, alia infimum alia summum alia medium.
p.131
haec ad quoddam tempus cohaerere possunt, semper autem nullo modo possunt; necesse est enim in suum quaeque locum natura rapiatur. nullum igitur animal est sempiternum.