de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Quid enim, non eisdem vobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis; eamque causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius discedat a cibo. Hoc totum quale sit mox; nunc autem concludatur illud: quod interire possit id aeternum non esse natura; ignem autem interiturum esse nisi alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum.
Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla virtute praeditum? Quid enim, prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum? cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum, quid autem ratione quid intellegentia: quibus utimur ad eam rem ut apertis obscura adsequamur; at opscurum deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos; hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis: cui si locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis deus intellegi qui potest, in dolore an in labore an in periculo: