de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi sed omnino intellegi possunt? Cum fruges Cererem vinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo vescatur deum credat esse? Nam quos ab hominibus pervenisse dicis ad deos, tu reddes rationem quem ad modum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego discam libenter; quo modo nunc quidem est, non video quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades" fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex illo ardore pervenerit; quem tamen Homerus apud inferos conveniri facit ab Ulixe sicut ceteros qui excesserant vita.
Quamquam quem potissimum Herculem colamus scire sane velim; pluris enim tradunt nobis i qui interiores
p.134
scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum Iove natum—sed item Iove antiquissimo, nam Ioves quoque pluris in priscis Graecorum litteris invenimus: ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concertavisse cum Apolline de tripode accepimus. alter traditur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras conscripsisse. tertius est ex Idaeis Digitis, cui inferias adferunt †cui. quartus Iovis est et Asteriae Latonae sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Carthaginem filiam ferunt, quintus in India qui Belus dicitur, sextus hic ex Alcmena quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppiter, quoniam ut iam docebo pluris Ioves etiam accepimus.