de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic roget: "Si di sunt * * , suntne etiam Nymphae deae? si Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt; ne Nymphae deae quidem igitur. at earum templa sunt publice vota et dedicata. ne ceteri quidem ergo di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iovem et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum Cerberus di putandi.
at id quidem repudiandum; ne Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?" Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim
p.135
philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de dis explicare convinceret; itaque insequebatur: "Quid enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo maxime colunt ad occidentem? qui si est deus, patrem quoque eius Caelum esse deum confitendum est. quod si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolus †modus Labor Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. aut igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda.