de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
nam omnis opinio ratio
p.149
est, et quidem bona ratio si vera, mala autem si falsa est opinio. sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data; quid enim potius hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is vitiis ratio non subesset?
Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.
quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho:
quid igitur faciam?
exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret.
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit
parentem habere avarum inlepidum in liberos
difficilem, qui te nec amet nec studeat tui,
atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: