de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
aut tu illum fructu fallas aut per litteras
avertas aliquod nomen aut per servolum
percutias pavidum; postremo a parco patre
quod sumas, quanto dissipes libentius;
idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat:
quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam
p.150
nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar
scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias
praestrigias praestrinxit commoditas patris.
quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere:
cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.
Sed exeamus e theatro, veniamus in forum.
sessum it praetor. quid ut iudicetur? qui tabularium incenderit. quod facinus occultius: at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est. qui transscripserit tabulas publicas: id quoque L. Alenus fecit, cum chirographum sex primorum imitatus est; quid hoc homine sollertius? cognosce alias quaestiones, auri Tolossani coniurationis Iugurthinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae venena peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones. inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum.