De Senectute, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit!
cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso
p.20
oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti,
"mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti"
;
"certe,"
inquit ridens,
"nam nisi tu amisisses, numquam
recepissem."
nec vero in armis praestantior quam
in toga; qui consul iterum, Sp. Carvilio collega
quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit,
restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra
senatus auctoritatem dividenti; augurque cum esset,
dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro
rei publicae salute gererentur; quae contra rem
publicam ferrentur, contra auspicia ferri.multa in eo viro praeclara cognovi, sed nihil
admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit,
clari viri et consularis. est in manibus laudatio,
quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus? nec vero ille in luce modo atque in oculis
civium magnus, sed intus domique praestantior.
qui sermo, quae praecepta! quanta notitia antiquitatis, scientia iuris auguri! multae etiam, ut in
homine Romano, litterae: omnia memoria tenebat
non domestica solum, sed etiam externa bella. cuius
sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem, id quod evenit, illo exstincto fore unde discerem neminem.
5
quorsum[*]quorsum other Mss.; quorsum L.
igitur haec tam multa de Maximo?
p.22
Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse
talem senectutem. nec tamen omnes possunt esse
Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut
pedestris navalisve pugnas, ut bella a se gesta, ut
triumphos recordentur. est etiam quiete et pure
atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus,
qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo
anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui
eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto
nonagesimo anno scripsisse dicit vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias
centum et septem complevit annos, neque umquam
in suo studio atque opere cessavit. qui, cum ex
eo quaereretur cur tam diu vellet esse in vita,
"nihil
habeo,"
inquit,
"quod accusem senectutem."
praeclarum responsum et docto homine dignum!
sua enim vitia insipientes et suam culpam in
senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius
modo mentionem feci, Ennius:
equi fortis et victoris senectuti comparat suam; quem quidem probe meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legemsic ut fortis equus, spatio qui saepe supremovicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.
p.24
Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.[*]suasissem other Mss.; suasisset P; suasi sed Forch.,
Müller.
Annos septuaginta natus, tot enim vixit Ennius,
ita ferebat duo quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.etenim, cum complector animo, quattuor reperio
causas cur senectus misera videatur: unam, quod
avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat
infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte.
earum, si placet, causarum quanta quamque sit
iusta una quaeque videamus.
6
A rebus gerendis senectus abstrahit. quibus?
An eis, quae iuventute geruntur et viribus? nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo et mente administrentur? nihil ergo
agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer
optimi viri fili mei? ceteri senes, Fabricii Curii
Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate
defendebant, nihil agebant?ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut
caecus esset;