De Senectute, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, sed eis qui haberent aurum imperare. poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem?
sed venio ad agricolas, ne a me ipso recedam. in agris erant tum senatores, id est senes—si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum, cuius dictatoris iussu magister
p.68
equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium regnum appetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senes, ex quo qui eos arcessebant viatores nominati sunt. num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus. Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo melle. iam hortum ipsi agricolae "succidiam alteram" appellant. conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio.
quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam? brevi praecidam. agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus. ubi enim potest illa aetas
p.70
aut calescere vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius? sibi habeant igitur arma,
sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes[*]natationes Mss.; venationes Reid. atque cursus; nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras; id ipsum ut[*]ut Reid, Bennett; utrum codd., Müller, Moore; unum P lubebit, quoniam sine eis beata esse senectus potest.
17
multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quaeso, studiose, ut facitis. quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse: "atqui ego ista sum omnia dimensus, mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae." tum
p.72
Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse: "recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est!"
hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret, cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. ita quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus.